|
Nos tamen Scripturas sanctas, non hominum peccata defendimus. Non
sic autem de hujus facti purgatione satagimus, quasi hoc Deus noster
aut fieri jusserit, aut factum approbaverit; aut ita justi homines in
illis Libris appellentur, ut si voluerint peccare, non possint. Cum
ergo in Litteris quas isti reprehendunt, Deus huic facto nullum
justitiae testimonium perhibuerit, qua dementia temeritatis hinc illas
Litteras accusare contendunt, cum aliis earum locis apertissime
inveniantur divinis praeceptis ista prohiberi? Unde in illa re gesta
de opere filiarum Loth narrata ista sunt, non laudata. Quaedam vero
enuntiato judicio Dei, quaedam tacito narrari oportuit: ut quando
promitur quid inde judicaverit Deus, instruatur nostra imperitia;
quando autem tacetur, vel exerceatur peritia, ut quod alibi didicimus
recolamus; vel excutiatur pigritia, ut quod nondum novimus
inquiramus. Deus ergo, qui novit et de hominum opere malo facere
opera bona, gentes quas voluit, ex illo semine propagavit, non
Scripturas suas propter hominum peccata damnavit. Prodidit quippe
ista, non fecit; et cavenda admonuit, non imitanda proposuit.
|
|