|
Mirabili sane impudentia Faustus Isaac quoque filium Abrahae
criminatus est, quod Rebeccam, quae uxor erat, sororem finxerit
(Id. XXVI, 7). Genus enim Rebeccae non tacitum est, et eam
per notissimam propinquitatem sororem ejus fuisse manifestum est (Id.
XXIV). Ut autem taceret uxorem, quid mirum, aut quid parvum,
si imitatus est patrem; cum eadem justitia defendatur, qua pater ejus
de simili objecto inculpatus inventus est? Quae igitur pro Abraham,
quod ad hanc rem attinet, adversus criminantem Faustum diximus
(Supra, capp. 33-36), eadem etiam pro Isaac filio ejus
valent; quae recensere non est difficile: nisi forte studiosorum
aliquis quaerat, in cujus figurae sacramento accipiendum sit, quod rex
alienigena Rebeccam viri sui conjugem tunc esse cognovit, quando eum
cum illa ludentem vidit; quod non cognovisset, nisi cum conjuge ille
sic luderet, quomodo cum ea quae conjux non esset ludere non deceret.
Quod cum sancti conjugati faciunt, non inaniter faciunt, sed
prudenter: descendunt enim quodam modo ad feminei sexus infirmitatem,
ut aliquid blanda hilaritate vel dicant vel faciant; non enervantes,
sed temperantes virilem rigorem : quod tamen ei quae uxor non est qui
dixerit aut fecerit, turpis est. Verum hoc, quod ad mores
humanitatis pertinet, dixerim, ne quisquam durus et sine affectu id
ipsum pro crimine objiciat sancto viro, quod cum conjuge sua luserit.
Tales enim homines inhumani si aliquem gravem virum ludicrum aliquid
garrientem pueris etiam parvulis viderint, quo eorum lacteum sensum
affabili et nutritoria facilitate permulceat, tanquam delirantem
reprehendunt: obliti unde creverint, aut ingrati quod creverint.
Quid autem sibi velit in sacramento Christi et Ecclesiae, quod
tantus Patriarcha cum conjuge luserit, conjugiumque illud inde sit
cognitum, videt profecto quisquis, ne aliquid errando in Ecclesiam
peccet, secretum viri ejus in Scripturis sanctis diligenter intuetur:
et invenit eum majestatem suam, qua in forma Dei aequalis est Patri,
paulisper abscondisse in forma servi (Philipp. II, 6, 7), ut
ejus capax esse humana infirmitas posset, eoque modo se conjugi
congruenter aptaret. Quid enim absurdum, imo quid non convenienter
futurorum praenuntiationi accommodatum, si Propheta Dei carnale
aliquid lusit, ut eum caperet affectus uxoris; cum ipsum Verbum Dei
caro factum sit, ut habitaret in nobis (Joan. I, 14)?
|
|