|
Jam vero filio ejus Jacob quod pro ingenti crimine quatuor objiciuntur
uxores (Gen. XXIX et XXX), generali praelocutione purgatur.
Quando enim mos erat, crimen non erat: et nunc propterea crimen est,
quia mos non est. Alia enim sunt peccata contra naturam, alia contra
mores, alia contra praecepta. Quae cum ita sint, quid tandem
criminis est, quod de pluribus simul habitis uxoribus objicitur sancto
viro Jacob? Si naturam consulas, non lasciviendi, sed gignendi
causa illis mulieribus utebatur: si morem, illo tempore atque in illis
terris hoc factitabatur: si praeceptum, nulla lege prohibebatur.
Nunc vero cur crimen est, si quis hoc faciat, nisi quia et moribus et
legibus hoc non licet? Quae duo quisquis contempserit, etiamsi
tantummodo causa generandi uti possit feminis pluribus, peccat tamen,
et ipsam violat humanam societatem, cui necessaria est propagatio
filiorum. Sed quia homines, aliter se habentibus jam moribus et
legibus, non possunt delectari uxorum multitudine nisi libidinis
magnitudine, ideo errant et putant haberi omnino non potuisse uxores
multas, nisi flagrantia concupiscentiae carnalis et sordidae
voluptatis. Comparantes enim, non alios quorum animi virtutem prorsus
nosse non possunt, sed, sicut ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis
(II Cor. X, 12), non intelligunt. Et quia ipsi etiamsi unam
habuerint, ad eamdem non solo generandi officio ducti viriliter
accedunt, sed saepe coeundi stimulo victi enerviter pertrahuntur;
quasi veraciter sibi videntur conjicere, quam majore hujusmodi morbo
per multas alii captiventur, quando se vident in una temperantiam non
posse servare.
|
|