|
Verum nos eis qui hanc virtutem non habent, ita de sanctorum virorum
moribus judicium committere non debemus, sicut de ciborum suavitate ac
salubritate judicare febrientes non sinimus: potiusque illis ex sanorum
sensu et praecepto medicantium , quam ex eorum aegritudinis affectione
alimenta praeparamus. Proinde isti si volunt non falsae atque
adumbratae, sed verae ac solidae pudicitiae capere sanitatem, divinae
Scripturae tanquam libris medicinalibus credant, non frustra tam
magnum honorem sanctitatis tributum quibusdam viris etiam plures uxores
habentibus; nisi quia fieri potest ut imperator carnis animus tanta
temperantiae potestate praepolleat, ut genitalis delectationis motum
insitum naturae mortalium ex providentia generandi leges impositas non
permittat excedere. Alioquin possunt isti, maledici potius
calumniatores, quam veridici judices, etiam sanctos Apostolos
accusare, quod non charitate generandi filios vitae aeternae, sed
cupiditate laudis humanae, populis tam multis Evangelium
praedicaverint. Neque enim deerat illis evangelicis patribus per omnes
Christi Ecclesias fama praeclara tot linguis laudantibus comparata:
imo vero tanta aderat, ut major hominibus ab hominibus honor et gloria
deferri non debeat. Hanc in Ecclesia gloriam perversa voluntate
Simon perditus concupivit, quando ab eis pecunia voluit caecus emere,
quod illi divina gratia eademque gratuita meruerunt (Act. VIII,
18-20). Hujus avidus gloriae fuisse intelligitur, quem se
volentem sequi Dominus in Evangelio revocat dicens: Vulpes foveas
habent, et volucres coeli diversoria; Filius autem hominis non habet
ubi caput reclinet (Matth. VIII, 20). Videbat enim eum
dolosa simulatione tenebrosum et ventosa elatione jactatum, non habere
fidei locum ubi se inclinantem doctorem humilitatis exciperet; quia in
discipulatu Christi non illius gratiam, sed suam gloriam requirebat.
Hoc amore gloriae corrupti erant, quos Paulus apostolus notat, quod
per invidiam et contentionem non caste Christum annuntiarent: quibus
tamen praedicantibus gaudet Apostolus (Philipp. I, 15-18),
sciens fieri posse ut dum illi sectantur humanae gloriae cupiditatem,
tamen his auditis fideles nascerentur; non ex eorum invida cupiditate,
qua se volebant vel aequari, vel anteponi apostolicae gloriae , sed
per Evangelium, quod etiamsi non caste, tamen annuntiabant; ut de
malo illorum Deus operaretur bonum: sicut fieri potest ut homo ad
concubitum non ingrediatur voluntate generandi, sed luxuriandi libidine
rapiatur; et tamen nascatur homo, bonum Dei opus de fecunditate
seminum, non de turpitudine vitiorum. Sicut ergo sancti Apostoli
auditoribus admirantibus doctrinam suam condelectabantur, non aviditate
consequendae laudis, sed charitate seminandae veritatis; ita sancti
Patriarchae conjugibus excipientibus semen suum miscebantur, non
concupiscentia percipiendae voluptatis, sed providentia propagandae
successionis: ac per hoc nec illos ambitiosos multitudo populorum, nec
illos libidinosos multitudo faciebat uxorum. Sed quid de viris
loquar, quibus excellentissimum testimonium divina voce perhibetur,
cum ipsas feminas satis eluceat nihil aliud in concubitu appetisse quam
filios? Quippe ubi se minime parere viderunt, famulas suas dederunt
viro suo , ut illas matres facerent carne, ipsae fierent voluntate.
|
|