|
Nam et illud, quod mendacissima criminatione Faustus objecit,
habuisse inter se velut quatuor scorta certamen, quaenam eum ad
concubitum raperet, ubi hoc legerit nescio, nisi forte in corde suo
tanquam in libro nefariarum fallaciarum, ubi vere ipse scortabatur,
sed cum serpente illo de quo Apostolus timebat Ecclesiae, quam
virginem castam cupiebat uni viro exhibere Christo, ne sicut Evam
deceperat astutia sua, sic et illorum mentes a Christi castitate
avertendo corrumperet (II Cor. XI, 2, 3). Ita enim huic
serpenti amici sunt isti, ut eum praestitisse potius quam nocuisse
contendant. Ipse plane Fausto persuasit, pectori adulterato
falsitatis semina infundens, ut has male conceptas calumnias ore
immundissimo pareret, et stilo audacissimo etiam memoriae commendaret.
Nulla enim ancillarum virum Jacob ab altera rapuit, nulla de illius
concubitu cum altera litigavit. Ideo magis ordo erat, quia libido non
erat; et tanto firmius servabantur conjugalis potestatis jura, quanto
castius vitabatur carnalis cupiditatis injuria. Quod enim et ab uxore
conducitur, ibi vera nostra manifestatur assertio, ibi pro se adversus
maledicta Manichaeorum ipsa veritas clamat. Quid enim opus erat ut
eum altera conduceret, nisi quia ordo alterius erat ut ad eam maritus
intraret? Neque enim ad Liam nunquam accessisset , nisi eum
conduxisset: sed utique justis ad eam vicibus accedebat, de qua tot
filios procreaverat, et cui obedierat ut etiam de ancilla procrearet,
et de qua postea non conducente procreavit. Sed tunc Rachel noctem
habebat in ordine ut maneret cum viro: tunc penes eam potestas illa
erat, de qua per Apostolum vox certe Novi Testamenti non tacuit,
dicens, Similiter et vir non habet potestatem sui corporis, sed
mulier. Ideo jam cum sorore pacta erat, cui facta debitrix eam
translegaret ad debitorem suum. Nam hoc nomine id appellat
Apostolus: Uxori, inquit, vir debitum reddat (I Cor. VII,
4, 3). Cui ergo vir debitor erat, jam acceperat a sorore quod
elegerat voluntate, ut ei daret quod habebat in potestate.
|
|