|
Hic vero ille, quem Faustus tanquam impudicum clausis vel potius
exstinctis oculis criminatur, si concupiscentiae non justitiae servus
esset, nonne per totum diem in voluptatem illius noctis aestuaret, qua
erat cum pulchriore cubiturus: quam certe amplius diligebat, et pro
qua bis septenarium annorum laborem gratuitum penderat? Cum ergo jam
die peracto in ejus iret amplexus, quando inde a verteretur, si talis
esset, qualem Manichaei nihil intelligentes opinantur? Nonne placito
contempto mulierum, intraret potius ad speciosam suam, quae illi
noctem ipsam, non solum conjugis more, verum etiam ordinis jure
debebat? Uteretur potius ipse potestate maritali, quia et uxor non
habet potestatem corporis sui, sed vir; et pro eo tunc servitutis
illarum vicissitudo faciebat: conjugali ergo potestate multo
vincibilius uteretur, si formae desiderio vinceretur. Sed eo meliores
feminae invenirentur, si illae pro filiis concipiendis, ipse autem pro
concubitus sui voluptate certaret. Itaque vir temperantissimus, et
plane vir, quia tam viriliter feminis utebatur, ut delectationi
carnali non subjiceretur, sed dominaretur, magis quid deberet, quam
quid ei deberetur attendit; nec ad propriam voluptatem sua potestate
abuti voluit, sed illius debiti redditor quam exactor esse maluit.
Unde consequens erat ut ei redderet, quam pro se id accipere illa cui
debebatur elegit: quo earum placito pactoque comperto, cum repente
atque inopinate a pulcherrima conjuge revocaretur, et ad minus decoram
vocaretur, non ira excanduit, non tristitia nubilatus est, non
enerviter blandus, ut sibi potius Rachel noctem redderet, inter ambas
sategit: sed maritus justus et providus pater, cum illas prolis curam
gerere videret, et ipse nihil aliud de concubitu quaereret, earum
voluntati obtemperandum judicavit, quae sibi singillatim filios
optabant; suae nihil minui, cui ambae pariebant. Tanquam diceret:
Vobis inter vos, ut vultis, cedite atque concedite quaenam vestrum
fiat mater: ego quid contendam, quando sive hinc sive inde nascenti
non erit alius pater? Hanc profecto modestiam, hanc concupiscentiae
coercitionem, et in commixtione corporum conjugalium solum appetitum
posteritatis humanae, ut erat acutus Faustus, in illis Litteris et
intelligeret et laudaret, nisi ejus ingenium detestabili secta
depravatum, et quid reprehenderet quaereret, et unam nuptialis
conventionis honestatem, qua mares et feminae liberorum procreandorum
causa copulantur, hoc crimen maximum deputaret.
|
|