|
Nunc jam defensis Patriarchae moribus, refutatoque crimine quod
nefarius error objecit, de libero ut possumus, mysteriorum secreta
rimemur, pulsemusque fidei pietate, ut nobis aperiatur a Domino,
quid rerum figuraverint quatuor istae uxores Jacob, quarum duae
liberae, duae ancillae fuerunt. Videmus enim Apostolum, in libera
et ancilla quas habuit Abraham, duo Testamenta intelligere (Galat.
IV, 22-24): sed ibi in una et una facilius apparet quod
dicitur; hic autem duae sunt et duae. Deinde ibi ancillae filius
exhaeredatur, hic vero ancillarum filii simul cum filiis liberarum
terram promissionis accipiunt: unde hic procul dubio aliquid aliud
significatur.
|
|