|
Quanquam enim duas liberas uxores Jacob ad Novum Testamentum, quo
in libertatem vocati sumus, existimem pertinere, non tamen frustra
duae sunt: nisi forte quia (id quod in Scripturis adverti et inveniri
potest) duae vitae nobis in Christi corpore praedicantur; una
temporalis in qua laboramus, alia aeterna in qua delectationem Dei
contemplabimur. Istam Dominus passione, illam resurrectione
declaravit. Admonent nos ad hoc intelligendum illarum etiam nomina
feminarum. Dicunt enim quod Lia interpretatur Laborans, Rachel
autem Visum principium, sive Verbum ex quo videtur principium.
Actio ergo humanae mortalisque vitae, in qua vivimus ex fide, multa
laboriosa opera facientes, incerti quo exitu proveniant ad utilitatem
eorum quibus consulere volumus, ipsa est Lia prior uxor Jacob: ac
per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur. Cogitationes enim
mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae (Sap. IX,
14). Spes vero aeternae contemplationis Dei, habens certam et
delectabilem intelligentiam veritatis, ipsa est Rachel: unde etiam
dicitur bona facie, et pulchra specie. Hanc enim amat omnis pie
studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei, qua peccata nostra,
etsi fuerint sicut phoenicium, tanquam nix dealbantur (Isai. I,
18): Laban quippe interpretatur Dealbatio, cui servivit Jacob
propter Rachel (Gen. XXIX, 17, 30). Neque enim se
quisquam convertit sub gratia remissionis peccatorum servire justitiae,
nisi ut quiete vivat in verbo ex quo videtur principium, quod est
Deus: ergo propter Rachel, non propter Liam . Nam quis tandem
amaverit in operibus justitiae laborem actionum atque passionum? Quis
eam vitam propter seipsam expetiverit? sicut nec Jacob Liam: sed
tamen sibi nocte suppositam in usum generandi amplexus et fecunditatem
ejus expertus est. Dominus enim eam, quia per seipsam diligi non
poterat, primo ut ad Rachel perveniretur, tolerari fecit, deinde
propter filios commendavit. Ita vero unusquisque utilis Dei servus,
sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus, quid aliud in
sua conversione meditatus est, quid aliud corde gestavit, quid aliud
adamavit, nisi doctrinam sapientiae? Quam plerique se adepturos et
percepturos putant statim ut se in septem praeceptis legis exercuerint,
quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam homini noceatur; id est,
Honora patrem et matrem, Non moechaberis, Non occides, Non
furaberis, Non falsum testimonium dices, Non concupisces uxorem
proximi, Non concupisces rem proximi (Exod. XX, 12-17):
quibus quantum potuerit observatis, posteaquam homini pro concupita et
sperata pulcherrima delectatione doctrinae, per tentationes varias,
quasi per hujus saeculi noctem, tolerantia laboris adhaeserit, velut
pro Rachel Lia inopinata conjuncta sit; et hanc sustinet ut ad illam
perveniat, si perseveranter amat, acceptis aliis septem praeceptis:
ac si dicatur ei, Servi alios septem annos pro Rachel; ut sit pauper
spiritu, mitis, lugens, esuriens sitiensque justitiam, misericors,
mundicors, pacificus (Matth. V, 3-9). Vellet enim homo, si
fieri posset, sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo patiendoque
amplectenda est, statim ad pulchrae atque perfectae sapientiae delicias
pervenire: sed hoc non potest in terra morientium. Hoc enim videtur
significare, quod dictum est ad Jacob, Non est moris in loco
nostro, ut minor nubat prius quam major (Gen. XXIX, 27,
26). Quia non absurde major appellatur, quae tempore prior est.
Prior est autem in recta hominis eruditione labor operandi quae justa
sunt, quam voluptas intelligendi quae vera sunt.
|
|