|
Ad hoc valet quod scriptum est, Concupisti sapientiam, serva
mandata, et Dominus praebet illam tibi (Eccli. I, 33).
Mandata utique ad justitiam pertinentia: justitiam autem quae ex fide
est, quae inter tentationum incerta versatur, ut pie credendo quod
nondum intelligit, etiam intelligentiae meritum consequatur. Quantum
enim valet, quod modo commemoravi esse scriptum, Concupisti
sapientiam, serva mandata; et Dominus praebet illam tibi; tantum et
illud valere arbitror, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai.
VII, 9): ut justitia ad fidem, ad sapientiam vero intelligentia
pertinere monstretur. Proinde in his qui flagrant ingenti amore
perspicuae veritatis, non est improbandum studium, sed ad ordinem
revocandum, ut a fide incipiat, et bonis moribus nitatur pervenire quo
tendit. In eo quippe quod versatur , virtus est laboriosa: in eo
vero quod appetit, luminosa sapientia. Quid opus est, inquit,
credere, quod non mihi ostenditur manifestum? Aliquod verbum prome,
quo videam rerum omnium principium. Id enim est in quod maxime ac
primitus inardescit, si veri studiosus est animus rationalis: cui
respondeatur, Pulchrum est quidem quod desideras et amari
dignissimum; sed prius nubit Lia, et postea Rachel. Ardor ergo
iste ad id valeat, ut ordo non recusetur, sed potius toleretur; sine
quo non potest ad id perveniri, quod tanto ardore diligitur. Cum
autem perventum fuerit, simul habebitur in hoc saeculo, non solum
speciosa intelligentia, sed etiam laboriosa justitia. Quamlibet enim
acute sinceriterque cernatur a mortalibus incommutabile bonum, adhuc
corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena
inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Ad unum
ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda sunt.
|
|