|
Itaque duae sunt uxores Jacob liberae: ambae quippe sunt filiae
remissionis peccatorum, hoc est dealbationis, quod est Laban.
Verumtamen una amatur, et altera toleratur. Sed quae toleratur,
ipsa prius et uberius fecundatur, ut si non propter se ipsam, certe
propter filios diligatur. Labor enim justorum maximum fructum habet in
eis quos regno Dei generant, inter multas tentationes et tribulationes
praedicando Evangelium; et eos propter quos sunt in laboribus
abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius (II Cor.
XI, 23), propter quos habent foris pugnas, intus timores (Id.
VII, 5), gaudium et coronam suam vocant (Philipp. IV,
1). Nascuntur autem eis facilius atque copiosius ex illo sermone
fidei, quo praedicant Christum crucifixum (I Cor. I, 23), et
quidquid humanitatis ejus citius humana cogitatione percipitur, et
infirmos etiam Liae oculos non perturbat. Rachel autem clara
aspectu, mente excedit Deo (II Cor. V, 13), et videt in
principio Verbum Deum apud Deum (Joan. I, 1), et vult
parere, et non potest; quia generationem ejus quis enarrabit (Isai.
LIII, 8)? Proinde vita quae studio contemplationis competit,
ut ea quae carni sunt invisibilia, non infirmis oculis mentis, per ea
quae facta sunt, intellecta conspiciat, et sempiternam Dei virtutem
ac divinitatem ineffabiliter cernat (Rom. I, 20), vacare vult
ab omni negotio, et ideo sterilis. Affectando quippe otium, quo
studia contemplationis ignescunt, non contemperatur infirmitati
hominum, qui in variis pressuris sibi desiderant subveniri. Sed quia
et ipsa procreandi charitate inardescit (vult enim docere quod novit,
neque cum invidia tabescente iter habere [Sap. VI, 25]),
videt sororem labore agendi atque patiendi filiis abundantem; et dolet
potius currere homines ad eam virtutem, qua eorum infirmitatibus
necessitatibusque consulitur, quam ad illam unde divinum et
incommutabile aliquid discitur. Hic dolor figuratus videtur in eo quod
scriptum est, Et zelavit Rachel sororem suam (Gen. XXX, 1).
Proinde, quia liquidus purusque intellectus de illa substantia quae
corpus non est, ac per hoc ad carnis sensum non pertinet, verbis carne
editis exprimi non potest; eligit doctrina sapientiae per quaslibet
corporeas imagines et similitudines utcumque cogitanda insinuare
divina, quam ab officio talia docendi cessare: sicut elegit Rachel ex
viro suo et ancilla suscipere liberos, quam sine filiis omnino
remanere. Bala quippe interpretari dicitur Inveterata: hanc habuit
ancillam Rachel. De vetere quippe vita carnalibus sensibus dedita
corporeae concitantur imagines, etiam cum aliquid de spirituali et
incommutabili substantia divinitatis auditur.
|
|