|
Suscipit et Lia de ancilla sua filios, amore habendae numerosioris
prolis accensa. Invenimus autem Zelpham ejus ancillam interpretari
Os hians. Quapropter in praedicationem fidei evangelicae quorum os
hiat et cor non hiat, cum in Scripturis adverterimus, haec
intelligitur ancilla Liae. Scriptum est enim de quibusdam: Populus
hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me (Isai.
XXIX, 13). Et talibus Apostolus dicit: Qui praedicas non
furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras (Rom.
II, 21, 22). Verumtamen ut etiam per hanc conditionalem
libera illa uxor Jacob laborans filios haeredes regni suscipiat, ideo
Dominus dicit: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere
nolite (Matth. XXIII, 3). Unde in labore vinculorum vita
apostolica, Sive, inquit, occasione, sive veritate Christus
annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Philipp. I,
18): tanquam et ancilla pariente de prole numerosiore laetata.
|
|