|
Est vero quidam Liae fetus ex beneficio Rachel editus, cum virum
suum secum debita nocte cubiturum, acceptis a filio Liae mandragoricis
malis, cum sorore cubare permittit . De hoc autem pomi genere opinari
quosdam scio, quod acceptum in escam sterilibus feminis fecunditatem
parit; ac per hoc putant omni modo institisse Rachel, ut hoc a filio
sororis acciperet cupiditate pariendi: quod ego non arbitrarer, nec si
tunc concepisset . Nunc vero cum post Liae duos alios ab illa nocte
partus, Dominus eam prole donaverit, nihil est cur de mandragora tale
aliquid suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. Dicam ergo
quid sentiam: dicent hinc forte meliora doctiores. Cum enim haec mala
ipse vidissem, et propter istum ipsum sacrae lectionis locum id mihi
obtigisse gratularer (rara enim res est), naturam eorum diligenter,
quantum potui, perscrutatus sum: non aliqua a communi sensu remotiore
scientia, quae docet virtutes radicum et potestates herbarum; sed
quantum mihi et cuilibet homini renuntiabat visus, et olfactus, et
gustus. Proinde rem comperi pulchram et suaveolentem, sapore autem
insipido: et ideo cur eam mulier tantopere concupiverit, ignorare me
fateor, nisi forte propter pomi raritatem, et odoris jucunditatem.
Cur vero ipsam rem gestam sancta Scriptura tacere noluerit, quae non
utique talia desideria muliercularum nobis pro magno insinuare curaret,
nisi aliquid in eis magnum quaerere commoneret, nihil amplius conjicere
valeo, quam quod ex illo communi sensu mihi suggeritur, ut illo
mandragorico pomo figurari intelligam famam bonam: non eam quae
confertur, cum laudant hominem pauci justi atque sapientes; sed illam
popularem, qua etiam major et clarior notitia comparatur: non ipsa per
sese expetenda, sed intentioni honorum, qua generi humano consulunt,
pernecessaria. Unde dicit Apostolus, Oportet etiam testimonium
habere bonum ab eis qui foris sunt (I Tim. III, 7): qui licet
parum sapiant, reddunt tamen plerumque labori eorum, per quos sibi
consulitur, et splendorem laudis, et odorem bonae opinionis. Nec ad
istam gloriam popularem primi perveniunt eorum qui sunt in Ecclesia,
nisi quicumque in actionum periculis et labore versantur. Propterea
Liae filius mala mandragorica invenit, exiens in agrum, id est,
honeste ambulans ad eos qui foris sunt: doctrina vero illa sapientiae,
quae a vulgi strepitu remotissima, in contemplatione veritatis dulci
delectatione defigitur, hanc popularem gloriam quantulamcumque non
assequeretur, nisi per eos qui in mediis turbis agendo ac suadendo
populis praesunt, non ut praesint, sed ut prosint: quia dum isti
actuosi et negotiosi homines, per quos multitudinis administratur
utilitas, et quorum auctoritas populis chara est, testimonium
perhibent etiam vitae propter studium conquirendae et contemplandae
veritatis otiosae, quodam modo mala mandragorica per Liam perveniunt
ad Rachel. Ad ipsam vero Liam per filium primogenitum, id est, per
honorem fecunditatis ejus, in qua est omnis fructus laboriosae atque
inter incerta tentationum periclitantis actionis: quam plerique bono
ingenio praediti studioque flagrantes, quamvis idonei regendis populis
esse possint, tamen vitant propter turbulentas occupationes, et in
doctrinae otium toto pectore, tanquam speciosae Rachel feruntur
amplexum.
|
|