|
Sed quia bonum est ut etiam haec vita latius innotescens popularem
gloriam mereatur, injustum est autem ut eam consequatur, si amatorem
suum administrandis ecclesiasticis curis aptum et idoneum in otio
detinet, nec gubernationi communis utilitatis impertit; propterea Lia
sorori suae dicit, Parum est tibi quod virum meum accepisti, insuper
et mandragorica filii mei vis accipere? Per unum virum significans eos
omnes qui cum sint agendi virtute habiles, et digni quibus regimen
Ecclesiae committatur ad dispensandum illi fidei sacramentum, accensi
studio doctrinae atque indagandae et contemplandae sapientiae, se ab
omnibus actionum molestiis removere, atque in otio discendi ac docendi
condere volunt. Ita ergo dictum est, Parum est tibi quod accepisti
virum meum, insuper et mandragorica filii mei vis accipere? ac si
diceretur, Parum est quod homines ad laborem rerum gerendarum
necessarios in otio detinet vita studiorum , insuper et popularem
gloriam requirit?
|
|