|
Proinde ut eam juste comparet, impertit Rachel virum sorori suae illa
nocte: ut scilicet qui virtute laboriosa regimini populorum accommodati
sunt, etiamsi scientiae vacare delegerant, suscipiant experientiam
tentationum curarumque sarcinam pro utilitate communi: ne ipsa doctrina
sapientiae, cui vacare statuerunt, blasphemetur, neque adipiscatur ab
imperitioribus populis existimationem bonam, quod illa poma
significant, et quod necessarium est ad exhortationem discentium. Sed
plane ut hanc curam suscipiant, vi coguntur. Satis et hoc
significatum est, quod cum veniret de agro Jacob, occurrit ei Lia,
eumque detinens ait: Ad me intrabis; conduxi enim te pro mandragoris
filii mei (Gen. XXX, 14-16). Tanquam diceret: Doctrinae
quam diligis vis conferri bonam opinionem? noli defugere officiosum
laborem. Haec in Ecclesia geri, quisquis adverterit, cernit.
Experimur in exemplis, quod intelligamus in libris. Quis non videat
hoc geri toto orbe terrarum, venire homines ex operibus saeculi et ire
in otium cognoscendae et contemplandae veritatis, tanquam in amplexum
Rachel; et excipi de transverso ecclesiastica necessitate, atque
ordinari in laborem, tanquam Lia dicente, Ad me intrabis? Quibus
caste mysterium Dei dispensantibus, ut in nocte hujus saeculi filios
generent fidei, laudatur a populis etiam illa vita, cujus amore
conversi spem saeculi reliquerunt, et ex cujus professione ad
misericordiam regendae plebis assumpti sunt. Id enim agunt in omnibus
laboribus suis, ut illa professio quo se converterant, quia tales
rectores populis dedit, latius et clarius glorificetur, tanquam Jacob
non recusante noctem Liae, ut Rachel pomis suaveolentibus et clare
nitentibus potiatur: quae aliquando et ipsa, praestante misericordia
Dei, per se ipsam parit, vix tandem quidem; quia perrarum est ut,
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum (Joan. I, 1), et quidquid de hac re pie sapienterque
dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis et salubriter vel ex
parte capiatur.
|
|