|
AUGUSTINUS respondit: Nec sacramenta legis intelligitis,
nec facta Prophetarum; quia neque sanctitatem, neque justitiam
cogitare nostis. Sed de praeceptis et sacramentis Veteris Testamenti
saepe ac multa jam diximus, ut intelligeretur aliud ibi fuisse quod per
gratiam Novi Testamenti faciendo donaretur implendum, aliud quod per
veritatem patefactam removendo demonstraretur impletum: cum Dei et
proximi dilectione susciperetur Legis perficienda praeceptio,
circumcisionis autem atque aliorum illius temporis sacramentorum
cessatione ostenderetur Legis persoluta promissio. Praeceptum quippe
reos faciebat ad desiderandam salutem, promissum autem figuras
celebrabat ad exspectandum Salvatorem: ut per adventum Novi
Testamenti illos liberaret gratia donata, illas auferret veritas
reddita. Ipsa enim Lex quae per Moysen data est, gratia et veritas
per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17): gratia scilicet,
ut data indulgentia peccatorum, quod praeceptum erat ex Dei dono
custodiretur, veritas autem, ut ablata observatione umbrarum, quod
promissum erat ex Dei fide praesentaretur.
|
|