|
Caeterum Loth frater, id est consanguineus Abrahae, nequaquam istis
comparandus est, de quibus Deus dicit, Ego sum Deus Abraham, et
Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6); nec in eorum
numero deputandus, quibus illa Scriptura usque in finem perhibet
justitiae testimonium: quamvis inter Sodomitas pie casteque versatus,
hospitalitatis etiam meritis commendatus, ab illius terrae incendio
liberatus sit, et ejus posteris terra possessionis propter Abraham,
qui patruus ejus fuerat, dono Dei data sit (Gen. XIX). Haec
nobis merita in illis Libris laudanda proponuntur, non ebrietas, non
incestus (Deut. II, 9): sed cum hominis ejusdem et recte factum
et peccatum scriptum invenimus, aliud insinuatur imitandum, aliud
praecavendum. Porro si peccatum Loth, cui perhibitum est, antequam
peccaret, justitiae testimonium (Sap. X, 6), non modo non
decolorat divinitatem Dei vel scripturae illius veritatem, verum etiam
laudandam diligendamque commendat, quod tanquam speculi fidelis nitor,
admotarum sibi personarum non solum quae pulchra atque integra, verum
etiam quae deformia vitiosaque sint, indicat; quanto magis factum
Judae, quod cum sua nuru concubuit (Gen. XXXVIII,
13-18), nihil omnino affert, unde auctoritas sancta culpetur:
quae in illis Libris fundata persistens, non tantum paucissimorum
Manichaeorum calumniosas argutias, verum etiam gentilium tot
tantorumque populorum horrendas inimicitias divino jure contemnit, quos
pene jam totos a nefaria superstitione simulacrorum, ad unius Dei veri
cultum christiano imperio subjugavit, edomito orbe terrarum, non
violentia bellici certaminis, sed invictae potentia veritatis? Ubi
enim Litterarum illarum laudatus est Judas? Quid de illo boni
Scriptura illa testata est, nisi quod in prophetia Christi, qui ex
ejus tribu praenuntiabatur in carne venturus, benedictione patris sui
prae caeteris commendatus eminuit (Id. XLIX, 8-12)?
|
|