|
Caeterum ad id, quod eum Faustus fornicatum commemoravit, addimus
nos aliud, quod fratrem suum Joseph in Aegyptum vendidit (Id.
XXXVII, 26-28). Numquid cujusquam membra distorta
depravant lucem, quae cuncta demonstrat? Sic nec cujuspiam malefacta
malam Scripturam faciunt, qua prodente legentibus innotescunt.
Consulta quippe aeterna lex illa, quae ordinem naturalem conservari
jubet, pertubari vetat, non nisi propagationis causa statuit hominis
concubitum fieri, et hoc non nisi socialiter ordinato connubio, quod
non pervertat vinculum pacis: et ideo prostitutio feminarum, non ad
substituendam prolem, sed ad satiandam libidinem propositarum, divina
atque aeterna lege damnatur. Omnem quippe dehonestat emptorem
turpitudo venalis: ac per hoc Judas etsi gravius peccasset, si nurum
sciens cum ea concumbere voluisset (si enim vir et uxor, sicut
Dominus dicit, non jam duo, sed una caro est (Matth. XIX,
6), non aliter nurus est deputanda quam filia); tamen eum, quantum
in ipso erat, deformiter cum meretrice cubasse non dubium est. At
illa quae socerum fefellit, non carnis ejus concupiscentia, nec
meretriciae mercedis cupiditate peccavit: sed ex ipso sanguine prolem
requirens, ex quo duobus jam fratribus nupta, tertio quoque denegato
habere non potuit , patri eorum socero suo fetandum corpus fraude
subjecit, pignore mercedis accepto, quod non ad ornamentum, sed ad
testimonium reservavit. Melius quidem sine filiis remaneret, quam
sine jure matrimonii mater fieret: longe tamen alia intentione
peccavit, quod filiis suis patrem providit socerum suum, quam si eum
sibi concupisset adulterum. Denique cum jussu ejus produceretur ad
mortem, et virgam, monile, atque annulum protulisset, dicens ab eo
se gravidatam, cujus pignora illa essent; ubi ea quae dederat ille
cognovit, istam magis quam se justificatam esse respondit, quod ei
filium suum maritum conjungere noluisset; qua destitutione compulsa,
illo modo potius quam nullo modo posteritatem, non aliunde quam ab
eadem stirpe conquireret. In qua sententia, non eam justificatam,
sed eam magis quam se justificatam dicens, nec ipsam laudavit, sed in
sui comparatione praeposuit; desiderium scilicet habendae prolis, quo
ducta illa se socero supposuerat, minus culpans, quam libidinosi
concubitus ardorem, quo ipse velut ad meretricem victus intraverat:
sicut quibusdam dicitur, Justificastis Sodomam (Ezech. XVI,
52), id est, tantum peccastis, ut vobis Sodoma comparata justa
videatur. Quanquam etiamsi haec mulier non in pejoris facti
comparatione minus culpata, sed omnino a socero laudata intelligatur:
quae tamen consulta illa aeterna lege justitiae, quae naturalem ordinem
perturbari vetat, non utique tantummodo corporum, sed maxime ac
primitus animorum, quia in procreandis filiis ordinatam societatem non
custodivit, merito culpabilis invenitur: quid mirum, si peccatrix a
peccatore laudatur?
|
|