|
Quod ita nobis Faustus, vel ipsa Manichaea perversitas arbitratur
adversum, quasi nobis in illius Scripturae veneratione dignoque
praeconio vitia hominum, quae illa commemorat, necesse sit approbare:
quin potius necesse est ut quanto illam religiosius accipimus, tanto
fidentius illa culpemus, quae per ejus veritatem certius culpanda
didicimus. Ibi enim fornicatio et omnis illicitus concubitus divino
jure damnatur (Exod. XX, 14, 17): ac per hoc, cum talia
quorumdam facta commemorat, de quibus eo loco suam taceat sententiam,
judicanda nobis permittit, non laudanda praescribit. Quis enim
nostrum in ipso Evangelio non detestatur Herodis crudelitatem, cum de
Christi nativitate sollicitus tot infantes jussit occidi (Matth.
II, 16)? At hoc factum ibi non vituperatur, sed tantum
narratur. Sed ne hoc Manichaei vesana impudentia falsum esse
contendant, quia et ipsam Christi nativitatem, qua Herodes
perturbatus est, negant; ipsorum Judaeorum immanitatem et caecitatem
legant, quemadmodum illic tantummodo narretur, non vituperetur, et
tamen ab omnibus detestetur.
|
|