|
Sed, inquiunt, iste Judas, qui cum sua nuru concubuit, inter
duodecim Patriarchas computatur (Gen. XXXV, 22-26).
Quid enim, et ille Judas, qui Dominum tradidit, nonne inter
duodecim Apostolos numeratus est, et cum eis unus ex eis ad
praedicandum Evangelium diabolus missus est (Matth. X, 2-5, et
Joan. VI, 71, 72)? Sed adhuc respondent et dicunt: Ille
post tale facinus laqueo suo peremptus et Apostolorum numero exemptus
est (Matth. XXVII, 5); iste autem post hanc turpitudinem,
inter fratres suos ab illo patre, cui tam magnum testimonium Deus
perhibet, praecipue benedictus et super omnes laudatus est (Gen.
XLIX, 8-12). Quinimo hinc expressius apparet, non ad
ipsum, sed ad Christum, qui ex ejus tribu praenuntiabatur in carne
venturus, illam pertinere prophetiam: et ideo magis flagitium ejus
divina Scriptura tacere non debuit, sicut non tacuit, ut in verbis
patris ejus, quibus post illud dedecus ita laudatur, quia ipse non
agnoscitur, alius requiratur.
|
|