|
Quanquam Faustus dente maledico hoc ipsum intelligatur mordere
voluisse, quod Christus a nobis ex ejus tribu venisse praedicatur:
maxime quia in generationibus patrum ejus, quas Matthaeus evangelista
commemorat, etiam Zara, quem Thamar illa ex illo conceptu peperit,
invenitur (Matth. XIII; Gen. XXXVIII, 30). Nam si
stirpem Jacob, non Christi generationem vellet reprehendere, habebat
magis primitivum Ruben, qui paternum thorum nefaria libidine violavit
(Gen. XXXV, 22): qualem fornicationem Apostolus nec in
Gentibus dicit auditam (I Cor. V, 1). Quod factum etiam ipse
pater Jacob, cum eos benediceret, super caput ejus accusando et
detestando non tacuit (Gen. XLIX, 3, 4). Hoc ergo crimen
potius Faustus objiceret, ubi non error ex habitu meretricio, sed
omnino voluntaria contaminatio paterni lectuli apparet; nisi et ipsam
Thamar plus odisset, quod illo concubitu nihil aliud quam parere
cuperet, quam si sola libidine carnalis voluptatis arsisset; et
Christi progenitores culpando Incarnationi ejus fidem derogari
voluisset: ignorans miser verissimum et veracissimum Salvatorem, non
solum loquendo, sed etiam nascendo magistrum exstitisse. Fideles enim
ejus venturi ex omnibus gentibus etiam exemplo carnis ipsius discere
debuerunt, parentum suorum iniquitates sibi obesse non posse. Proinde
sponsus ille suis congruens invitatis, qui vocaturus erat ad nuptias
bonos et malos (Matth. XXII, 10), etiam nasci voluit de
bonis et malis: ut prophetiam Paschae qua praeceptus est manducari
agnus acceptus ex ovibus et capris (Exod. XII, 3-5), tanquam
justis et injustis, ad se praefigurandum praecessisse firmaret.
Documenta quippe Dei et hominis ubique conservans parentes et bonos et
malos propter convenientiam humanitatis non sprevit, partum autem
virginis propter miraculum divinitatis elegit.
|
|