|
Inaniter ergo Faustus, in se ipsum potius dente sacrilego saeviens,
sanctam Scripturam, quam totus jam mundus merito veneratur, accusat:
quae, ut supra dixi, tanquam speculi fidelis nitor, nullius accipit
adulandam personam, sed et laudanda et vituperanda hominum facta vel
ipsa judicat, vel legentibus judicanda proponit; nec solum homines
ipsos vel vituperabiles vel laudabiles intimans, verum etiam quaedam in
vituperabilibus laudanda, et in laudabilibus vituperanda non tacens.
Neque enim quia vituperabilis homo erat Saül, ideo non est laudabile
factum ejus, quod gustatum de anathemate tam diligenter scrutatus, tam
severe vindicare conatus est, obediens Deo, qui hoc fieri prohibuerat
(I Reg. XIV, 24-45); vel quod pythones et ventriloquos de
regno suo delevit (Id. XXVIII, 3): aut quia laudabilis erat
David, ideo peccata ejus, quae Deus quoque arguit per prophetam
(II Reg. XII, 1-14), vel approbanda vel imitanda sunt.
Sicut nec in Pontio Pilato vituperandum est, quod adversus
accusationes Judaeorum innocentem Dominum judicavit (Joan. XIX,
4, 6): nec in Petro laudandum est, quod eumdem Dominum ter
negavit (Matth. XXVI, 70-74); vel unde ab ipso satanas
appellatus est, quod non sapiendo quae Dei sunt, eum voluit a
passione, hoc est, a nostra salute revocare: paulo ante ergo dictus
beatus, paulo post dictus est satanas (Id. XVI, 22, 23,
17). Sed quid in illo obtinuerit, apostolatus ejus et martyrii
corona testatur.
|
|