|
Sic itaque et regis David legimus peccata, sed legimus etiam recte
facta. In quo autem praevaluerit, et unde quid vicerit, satis in
promptu est, non malevolae caecitati, qua in sanctos Libros et viros
Faustus irruebat, sed religiosae prudentiae, qua et auctoritas
divina, et merita humana possunt cerni atque discerni. Nam legant
isti et videant, in David plura Deum redarguisse quam Faustum (II
Reg. XII, et XXIV): sed ibi est et poenitentiae
sacrificium, ibi est illa incomparabilis mansuetudo usque ad
immanissimum et atrocissimum inimicum, qui quoties illi est in manus
fortissimas datus, toties ab illo est de manibus piissimis dimissus
illaesus (I Reg. XXIV, et XXVI). Ibi memorabilis
humilitas sub flagello Dei, et cervix regia dominico jugo ita
subdita, ut armatus et comitatus armatis, amara ex inimici ore
convicia patientissime sustineret; suumque comitem accensum iracundia,
quod talia rex ejus audiret, et jam jamque in conviciatoris caput
dextera ultrice pergentem, modestissime refrenaret, regali suae
jussioni divini timoris pondus adjiciens, et dicens meritis suis hoc
redditum superno judicio, quo ille injuriosus missus esset, ut in eum
talia jacularetur opprobria (II Reg. XVI). Ibi in gregem sibi
commissum tanta dilectio pastoralis, ut pro eis ipse vellet mori,
quando populo numerato peccatum elationis ejus sic punire placuit Deo,
ut eumdem numerum minueret morte multorum, cujus multitudine cor regis
fuerat superbia pertentatum: in quo occulto judicio Deus, apud quem
non est iniquitas (Rom. IX, 14), et quos noverat indignos hac
vita, subtraxit huic vitae; et in illo qui de hominum copia se
extulerat, tumorem animi humani ejusdem copiae diminutione sanavit.
Ibi tam religiosus Dei timor, sacramentum Christi in sancta unctione
servabat, ut cor ejus pia sollicitudine trepidaverit, quando exiguam
particulam de veste ipsius Saülis latenter abscidit, ut haberet unde
illi fidem faceret quam nollet eum, cum posset, occidere. Ibi tam
prudens in filios et tanta clementia, ut cum innocentem puerum, pro
quo aegrotante multis lacrymis et humilitatis sordibus sese abjiciens
Dominum fuerat deprecatus, mortuum non luxerit; idem juvenem filium
parricidali furore praecipitem, qui et paternum cubile stupris nefariis
maculaverat, et contra patrem scelestum bellum gerebat, et vellet
conservatum, et fleret occisum: animae scilicet tantis criminibus
involutae sempiternas praevidens poenas, quibus evadendis eum per
poenitentiam corrigendum vivere cupiebat humiliatum (II Reg.
XVIII). Haec et alia multa laudanda et imitanda in illo sancto
reperiuntur viro, si non perversus animus eam Scripturam, quae de
illo loquitur, perscrutetur, maxime si mente subdita et pia et plane
fideli sequamur sententiam Dei, qui ejus noverat occulta cordis, ubi
in conspectu ejus qui falli non potest, ita placuit, ut etiam filiis
suis imitandus ab illo proponeretur.
|
|