|
Quid enim aliud quam cordis ejus profunda cernebat Spiritus Dei,
quando correptus per Prophetam dixit, Peccavi; continuoque ad hoc
unum verbum audire meruit quod acceperit veniam? Ad quam rem, nisi ad
sempiternam salutem? Neque enim praetermissa est in illo, secundum
Dei comminationem, flagelli paterni disciplina, ut et confessus in
aeternum liberaretur, et afflictus temporaliter probaretur. Haud vero
mediocre fidei robur fuit, aut parvum mitis et obedientis animi
indicium, cum audisset a Propheta quod sibi Deus ignovisset, et
tamen quae fuerat comminatus consequenter evenissent, non se dicere
Prophetae deceptum esse mendacio, nec murmurare adversus Deum, quasi
falsam peccatorum ejus indulgentiam pronuntiaverit. Intelligebat enim
vir alte sanctus, et non contra Deum, sed ad Deum levans animam
suam, nisi Dominus esset confitenti poenitentique propitius, quantum
poenarum aeternarum ejus essent digna peccata: pro quibus cum
temporalibus emendationibus ureretur , videbat erga se et manere
veniam, et non negligi medicinam. Cur autem Saül per Samuelem
correptus, cum diceret etiam ipse, Peccavi (I Reg. XV,
24), non meruit audire quod David, quod ei Dominus ignovisset?
Num personarum acceptio est apud Deum? Absit (Galat. II,
6). Sed in simili voce quam sensus humanus audiebat, dissimile
pectus erat quod divinus oculus discernebat. Quid talibus docemur
exemplis, nisi regnum coelorum intra nos esse (Luc. XVII,
28), et de intimis nostris Deum colere nos debere, ut ex
abundantia cordis os loquatur (Matth. XII, 34); non autem ut
populus eum labiis honoret, cor autem eorum longe sit ab eo (Id.
XV, 8): neque judicare aliter audeamus de hominibus, quorum
interiora videre non possumus, quam Deus qui hoc potest, et falli aut
corrumpi non potest; cujus evidentissimam sententiam de David cum
divinae Scripturae contineat tam sublimis auctoritas, multum ridenda,
vel potius dolenda est aliter sentiens humana temeritas? Eis quippe
divinis libris de antiquis viris credendum est, qui tam longe futura
dixerunt, quae praesentia nunc videntur.
|
|