|
Quid aliud in Evangelio discimus, cum eadem vox Petri auditur
confitentis Christum Filium Dei (Matth. XVI, 16), quae
etiam daemoniorum, paria verba, sed longe impari corde emittentium
(Luc. VIII, 28)? Proinde in simili voce fides Petri
laudatur, daemoniorum immunditia cohibetur: a quo, nisi ab illo qui
non aure humana, sed divina mente radices internas vocum illarum nosset
inspicere, et sine ulla falsitate discernere? Quam multi enim et alii
homines dicunt Christum Filium Dei vivi, nec tamen Petri meritis
comparantur: non solum illi, qui dicturi sunt in illo die, Domine,
Domine, et audituri, Discedite a me (Matth. VII, 22,
23); sed etiam illi, qui segregabuntur ad dexteram (Id. XXV,
33), in quibus plurimi nec unquam Christum vel semel negaverunt,
nec ejus pro nostra salute passionem improbaverunt, nec Gentes
judaizare coegerunt (Galat. II, 14); et tamen Petro qui haec
fecit, sedenti in duodecim sedibus, et non solum duodecim tribus,
verum et angelos judicanti impares apparebunt? Ita etiam multi nullius
appetentes uxorem, nullum maritum appetitae usque ad mortem
persequentes, tamen Davidicum meritum, cum iste illa fecisset, apud
Deum habere non possunt. Tantum interest quid cuique in se ipso,
quantumque displiceat, ut penitus exstirpetur; et quid pro eo
fructiferum et opulentum ingenti feracitate consurgat: quia et
agricolae plus placent agri, qui spinis etiam magnis eradicatis
centenum proferunt, quam qui nullas unquam spinas habuerunt et vix ad
tricenum perveniunt.
|
|