|
Sic et Moysen famulum Dei fidelissimum in tota domo ejus, ministrum
legis sanctae, et mandati sancti, justi, et boni, cui Apostolus
attestatur (Hebr. III, 5, et Rom. VII, 12); nam ejus
haec verba sunt quae commemoravi: ministrum etiam sacramentorum, non
jam praestantium salutem, sed adhuc promittentium Salvatorem: quod et
Salvator ipse confirmat, dicens, Si crederetis Moysi, crederetis
et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46): unde suo
loco, quantum satis visum est, contra impudentes Manichaeorum
calumnias disseruimus; hunc ergo Moysen famulum Dei vivi, Dei
veri, Dei summi, fabricatoris coeli et terrae, non de alieno, sed
de nihilo, non premente necessitate, sed affluente bonitate, non per
sui membri poenam, sed per sui verbi potentiam: hunc, inquam,
Moysen, humilem in recusando tam magnum ministerium (Exod. IV,
10), subditum in suscipiendo, fidelem in servando, strenuum in
exsequendo; in regendo populo vigilantem, in corrigendo vehementem,
in amando ardentem, in sustinendo patientem; qui pro eis quibus
praefuit, Deo se interposuit consulenti, opposuit irascenti: hunc
itaque talem ac tantum virum, absit a nobis ut ex maledico Fausti ore
pensemus; sed ex ore plane veridici Dei, qui veraciter hominem, quem
fecerat, noverat: quandoquidem etiam peccata hominum, quae ipse non
facit, et in diffitentibus ut judex agnoscit, et in confitentibus ut
pater ignoscit. Ex ore omnino ejus Moysen servum ejus et amamus, et
admiramur, et quantum possumus imitamur, cum simus longe illius
meritis inferiores, etiam nullo Aegyptio vel occiso, vel exspoliato,
nullo bello gesto, quorum ille aliud futuri indole defensoris, alia
imposito imperio Dei fecit.
|
|