|
Proinde isti, qui ea quae non intelligunt reprehendentes, lepram vel
scabiem seu verrucas Legis esse dicunt promissivas figuras
sacramentorum, similes sunt hominibus, quibus displicent ea quorum non
capiunt utilitatem: veluti si surdus videns moveri labia loquentium,
tanquam superfluos oris motus deformesque reprehenderet; vel si
quisquam caecus laudata sibi aliqua domo, vellet palpando probare quod
dicitur, et parietum laevitatem manu pertractans, in fenestras
irrueret, easque velut inconvenientes illi aequalitati redargueret,
cavernasque ruinosas putaret.
|
|