|
Ut interim omittam, quod cum percussisset Aegyptium (Exod. II,
12), quanquam illi Deus non praeceperit , in persona tamen
prophetica ad hoc divinitus fieri permissum est, ut futurum aliquid
praesignaret: unde nunc non ago, sed omnino tanquam nihil
significaverint facta illa discutio; consultaque illa aeterna lege
reperio non debuisse hominem ab illo, qui nullam ordinatam potestatem
gerebat, quamvis injuriosum et improbum, occidi. Verumtamen animae
virtutis capaces ac fertiles praemittunt saepe vitia, quibus hoc ipsum
indicent, cui virtuti sint potissimum accommodatae, si fuerint
praeceptis excultae. Sicut enim et agricolae quam terram viderint,
quamvis inutiles, tamen ingentes herbas progignere, frumentis aptam
esse pronuntiant; et ubi filicem aspexerint, licet eradicandam
sciant, validis vitibus habilem intelligunt; et quem montem oleastris
silvescere aspexerint, oleis esse utilem cultura accedente non
dubitant: sic ille animi motus, quo Moyses peregrinum fratrem a cive
improbo injuriam perpetientem, non observato ordine potestatis,
inultum esse non pertulit, non virtutum fructibus inutilis erat, sed
adhuc incultus, vitiosa quidem, sed magnae fertilitatis signa
fundebat. Ipse denique per angelum suum divinis Moysen vocibus
evocavit in monte Sina, per quem liberaretur ex Aegypto populus
Israel; eumque miraculo visionis in rubo flammante et non ardente,
verbisque dominicis ad frugem obedientiae praeparavit (Id. III,
4): qui etiam Saulum Ecclesiam persequentem, de coelo vocavit,
prostravit, erexit, implevit; tanquam percussit, amputavit,
inseruit, fecundavit (Act. IX, 4). Illa namque Pauli
saevitia, cum secundum aemulationem paternarum traditionum
persequebatur Ecclesiam (Galat. I, 14), putans officium Deo
se facere, tanquam silvestre erat vitium, sed magnae feracitatis
indicium. Hinc erat etiam illud Petri, cum evaginato gladio volens
defendere Dominum, aurem persecutoris abscidit: quod factum Dominus
satis minaciter cohibuit, dicens, Reconde gladium; qui enim gladio
usus fuerit, gladio cadet (Matth. XXVI, 51, 52). Ille
autem utitur gladio, qui nulla superiore ac legitima potestate vel
jubente vel concedente, in sanguinem alicujus armatur. Nam utique
Dominus jusserat ut ferrum discipuli ejus ferrent, sed non jusserat ut
ferirent. Quid ergo incongruum, si Petrus post hoc peccatum factus
est pastor Ecclesiae, sicut Moyses post percussum Aegyptium factus
est rector illius Synagogae? Uterque enim non detestabili
immanitate, sed emendabili animositate justitiae regulam excessit:
uterque odio improbitatis alienae, sed ille fraterno, iste dominico,
licet adhuc carnali, tamen amore peccavit. Resecandum hoc vitium vel
eradicandum; sed tamen tam magnum cor, tanquam terra frugibus, ita
ferendis virtutibus excolendum.
|
|