|
Quid ergo jam de exspoliatis Aegyptiis Faustus objicit, nesciens
quid loquatur? Quod faciendo Moyses usque adeo non peccavit, ut non
faciendo peccaret. Deus enim jusserat (Exod. III, 21, 22;
XI, 2, et XII, 35, 36), qui utique novit non solum
secundum facta, verum etiam secundum cor hominis, quid unusquisque,
vel per quem perpeti debeat. Carnalis itaque adhuc ille populus erat,
et rerum terrenarum cupiditate occupatus: Aegyptii vero sacrilegi et
iniqui; nam et auro illo, hoc est, Dei creatura male utentes ad
Creatoris injuriam, suis idolis serviebant, et homines peregrinos
labore gratuito injuste ac vehementer afflixerant. Digni ergo erant et
isti quibus talia juberentur, et illi qui talia paterentur: et forte
secundum suas voluntates et cogitationes Hebraei magis permissi sunt
facere ista, quam jussi; sed eis Deus permissionem suam per famulum
suum Moysen innotescere voluit, quando mandavit ut diceret. Fieri
autem potest ut sint aliae causae occultissimae, cur hoc illi populo
divinitus dictum sit: sed divinis imperiis cedendum obtemperando, non
resistendum est disputando. Apostolus dixit: Quis enim cognovit
sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI,
34)? Sive ergo ista sit causa, quam dixi, sive alia quaelibet in
secreta et abdita dispositione Dei lateat, cur hoc per Moysen illi
populo dixerit, ut ab Aegyptiis sibi commodanda peterent quae
auferrent; hoc tamen confirmo, nec frustra nec inique dictum esse,
nec licuisse Moysen aliter quam Deus dixerat facere, ut penes
Dominum esset consilium jubendi, penes famulum autem obsequium
peragendi.
|
|