|
Sed Deus, inquit, verus et bonus nullo modo talia jussisse credendus
est. Imo vero talia recte non jubet, nisi Deus verus et bonus, qui
et solus novit quid cuique jubendum sit, et solus neminem quidquam
incongruum perpeti sinit. Caeterum ista imperita et falsa bonitas
cordis humani contradicat et Christo, ne Deo bono jubente impii mali
aliquid patiantur, cum dicturus est Angelis: Colligite primum
zizania, et alligate fasciculos ad comburendum. Qui tamen hoc ipsum
inopportune facere volentes servos prohibuit, dicens: Ne forte, cum
vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum (Matth.
XIII, 30, 29). Ita solus Deus verus et bonus novit quid,
quando, quibus, per quos fieri aliquid vel jubeat vel permittat.
Poterat etiam ista humana, non bonitas, sed plane vanitas eidem
Domino contradicere, cum desiderio noxio daemones in porcos ire
volentes petentesque permisit (Id. VIII, 31, 32):
praesertim quia Manichaei non solum porcos, verum etiam minuta et
abjecta animalia, hominum animas habere crediderunt. Qua vanitate
improbata et abjecta, illud tamen constat, Dominum nostrum Jesum
Christum Dei unicum Filium, ac per hoc Deum verum et bonum, mortem
pecorum alienorum , perniciem qualiumcumque animantium, et grave
damnum hominum, desiderio daemonum concessisse. Quis autem
dementissimus dixerit quod eos ab hominibus non potuisset excludere,
etiamsi eorum noxiae voluntati nec porcorum exitium praestare
voluisset? Porro si spirituum damnatorum et igni aeterno jam
destinatorum, quamvis saeva et iniqua cupiditas, a Creatore atque
ordinatore omnium naturarum, occulto quidem, sed ubique justo
moderamine, in id quo se inclinaverat, relaxata est; quid absurdum
est, si Aegyptii ab Hebraeis, homines inique dominantes ab hominibus
liberis, quorum etiam mercedis pro eorum tam duris et injustis
laboribus fuerant debitores, rebus terrenis, quibus etiam ritu
sacrilego in injuriam Creatoris utebantur, privari meruerunt? Quod
tamen si Moyses sua sponte jussisset, aut hoc Hebraei sua sponte
fecissent, profecto pecassent: quanquam illi, non quidem hoc
faciendo, quod vel jusserat vel permiserat Deus, sed tamen talia
fortasse cupiendo peccaverunt. Quod autem hoc facere divina
dispensatione permissi sunt, illius judicio justo bonoque permissi
sunt, qui novit et poenis vel coercere improbos, vel erudire
subjectos; et praecepta validiora dare sanioribus, et quosdam
medicinales gradus infirmioribus ordinare. Moyses vero nec cupiditatis
arguendus est in illis rebus desideratis, nec contumaciae in divinis
imperiis quibuscumque contemptis.
|
|