|
Quaedam enim facta, lex illa aeterna quae ordinem naturalem conservari
jubet, perturbari vetat, ita medio quodam loco posuit hominibus, ut
in eis usurpandis merito reprehendatur audacia, in exsequendis autem
obedientia jure laudetur. Tantum interest in ordine naturali, quid a
quo agatur, et sub quo quisque agat. Abraham si filium sponte
immolaret, quid, nisi horribilis et insanus? Deo autem jubente,
quid, nisi fidelis et devotus apparuit (Gen. XXII, 10)?
Quod usque adeo ipsa veritas clamat, ut ejus voce deterritus
Faustus, cum in ipsum Abraham quid diceret, unguibus et dentibus
quaerens, usque ad calumniosum mendacium perveniret, hoc tamen
reprehendere non auderet: nisi forte non ei veniret in mentem factum
ita nobile, ut non lectum, nec quaesitum animo occurreret, ut denique
tot linguis cantatum, tot locis pictum, et aures et oculos
dissimulantis feriret. Quapropter, si in occidendo filio spontaneus
motus exsecrabilis, Deo autem jubente obsecundans famulatus, non
solum inculpabilis, verum etiam laudabilis invenitur; quid Moysen,
Fauste, reprehendis, quod exspoliarit Aegyptios? Si te irritat
velut humana facientis improbitas, divina terreat jubentis auctoritas.
An talia fieri volentem etiam ipsum Deum vituperare paratus es? Redi
ergo retro, satanas; neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt
hominum (Matth. XVI, 23). Atque utinam hoc sicut Petrus
audire dignus fuisses, atque id quod in Deo sensu infirmo
reprehendis, postea praedicasses; quemadmodum ille glorioso praeconio
postea gentibus annuntiabat, quod ei primo, cum Dominus vellet
fieri, displicebat.
|
|