|
Quamobrem, si jam tandem intelligit humana duritia atque in rebus
rectis voluntas prava atque perversa, plurimum interesse, utrum
aliquid humana cupiditate vel temeritate admittatur, an Dei pareatur
imperio, qui novit quid, quando, quibus permittat aut jubeat, quid
cuique facere patique conveniat; nec bella per Moysen gesta miretur
aut horreat, quia et in illis divina secutus imperia, non saeviens,
sed obediens fuit: nec Deus, cum jubebat ista, saeviebat: sed digna
dignis retribuebat, dignosque terrebat . Quid enim culpatur in
bello? An quia moriuntur quandoque morituri, ut domentur in pace
victuri? Hoc reprehendere timidorum est, non religiosorum. Nocendi
cupiditas, ulciscendi crudelitas, impacatus atque implacabilis
animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si qua similia,
haec sunt quae in bellis jure culpantur; quae plerumque ut etiam jure
puniantur, adversus violentiam resistentium, sive Deo, sive aliquo
legitimo imperio jubente, gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, cum
in eo rerum humanarum ordine inveniuntur, ubi eos vel jubere tale
aliquid, vel in talibus obedire juste ordo ipse constringit. Alioquin
Joannes, cum ad eum baptizandi milites venirent, dicentes, Et nos
quid faciemus? responderet eis, Arma abjicite, militiam istam
deserite; neminem percutite, vulnerate, prosternite . Sed quia
sciebat eos, cum haec militando facerent, non esse homicidas, sed
ministros legis; et non ultores injuriarum suarum, sed salutis
publicae defensores: respondit eis, Neminem concusseritis, nulli
calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum (Luc.
III, 14). Sed quia Manichaei Joannem aperte blasphemare
consueverunt, ipsum Dominum Jesum Christum audiant hoc stipendium
jubentem reddi Caesari, quod Joannes dicit debere sufficere militi.
Reddite, inquit, Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei
sunt (Matth. XXII, 21). Et ad hoc enim tributa
praestantur, ut propter bella necessario militi stipendium praebeatur.
Merito et illius Centurionis dicentis, Et ego homo sum sub potestate
constitutus, habens sub me milites; et dico huic, Vade, et vadit;
et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit; fidem
laudavit (Id. VIII, 9, 10), non illius militiae
desertionem imperavit. Sed de justis quidem injustisque bellis nunc
disputare longum est, et non necessarium.
|
|