|
Interest enim quibus causis quibusque auctoribus homines gerenda bella
suscipiant: ordo tamen ille naturalis mortalium paci accommodatus hoc
poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes
Principem sit; exsequendi autem jussa bellica ministerium milites
debeant paci salutique communi. Bellum autem quod gerendum Deo
auctore suscipitur, recte suscipi, dubitare fas non est, vel ad
terrendam, vel ad obterendam, vel ad subjugandam mortalium superbiam:
quando ne illud quidem quod humana cupiditate geritur, non solum
incorruptibili Deo, sed nec sanctis ejus obesse aliquid potest;
quibus potius ad exercendam patientiam, et ad humiliandam animam,
ferendamque paternam disciplinam etiam prodesse invenitur. Neque enim
habet in eos quisquam ullam potestatem, nisi cui data fuerit desuper.
Non est enim potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1), sive
jubente, sive sinente. Cum ergo vir justus, si forte sub rege homine
etiam sacrilego militet, recte poscit illo jubente bellare civicae
pacis ordinem servans; cui quod jubetur , vel non esse contra Dei
praeceptum certum est, vel utrum sit, certum non est, ita ut fortasse
reum regem faciat iniquitas imperandi, innocentem autem militem
ostendat ordo serviendi: quanto magis in administratione bellorum
innocentissime diversatur, qui Deo jubente belligerat, quem male
aliquid jubere non posse, nemo qui ei servit ignorat
|
|