|
Si autem propterea putant non potuisse Deum bellum gerendum jubere,
quia Dominus postea Jesus Christus, Ego, inquit, dico vobis, non
resistere adversus malum; sed si quis te percusserit in maxillam tuam
dextram, praebe illi et sinistram (Matth. V, 39); intelligant
hanc praeparationem non esse in corpore, sed in corde: ibi est enim
sanctum cubile virtutis, quae in illis quoque antiquis justis nostris
patribus habitavit: sed eam rerum dispensationem ac distributionem
temporum ordo poscebat, ut prius appareret etiam ipsa bona terrena, in
quibus et humana regna et ex hostibus victoriae deputantur, propter
quae maxime civitas impiorum diffusa per mundum supplicare idolis et
daemonibus solet, non nisi ad unius Dei veri potestatem atque
arbitrium pertinere. Unde et Vetus Testamentum secretum regni
coelorum tempore opportuno aperiendum promissionibus terrenis operuit,
et quodam modo umbrosius opacavit. Ubi autem venit plenitudo
temporis, ut Novum Testamentum revelaretur, quod figuris Veteris
velabatur, evidenti testificatione jam demonstrandum erat, esse aliam
vitam pro qua debet haec vita contemni, et aliud regnum pro quo oportet
omnium terrenorum regnorum adversitatum patientissime sustineri.
Proinde per quorum confessiones, passiones, et mortes hoc Deo
placuit attestari, martyres appellantur, qui latine testes
interpretantur: quorum numerus tantus effloruit, ut si eos Christus,
qui de coelo Saulum vocavit, et ex lupo factum ovem, in medium
luporum misit (Act. IX), congregatos vellet armare atque adjuvare
pugnantes, sicut Hebraeos patres adjuvit, quae gentes resisterent?
quae regna non cederent? Sed ut praeclarissimum testimonium veritati
perhiberetur, qua jam docendum erat, non propter temporalem in hac
vita, sed propter aeternam post hanc vitam felicitatem Deo esse
serviendum, ea quae vulgo infelicitas dicitur, pro illa felicitate
subeunda fuerat et ferenda. Itaque in plenitudine temporum Filius
Dei factus ex muliere, factus sub Lege, ut eos qui sub Lege erant
redimeret (Galat. IV, 4, 5), factus ex semine David secundum
carnem (Rom. I, 3), mittit discipulos velut oves in medium
luporum, et monet ne timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non
possunt occidere; promittit etiam ipsius corporis renovandam
integritatem usque ad capilli reparationem (Matth. X, 16, 28,
30): Petri gladium revocat in vaginam; aurem inimici praecisam
reparat ad pristinam formam: dicit se legionibus Angelorum imperare
potuisse ad delendos inimicos, nisi calix bibendus esset, quem paterna
voluntas dedisset (Id. XXVI, 52, 53; Luc. XXII,
51, 42, et Joan. XVIII, 11); bibit praecedens,
propinat sequentibus: virtutem patientiae suo revelat praecepto, suo
confirmat exemplo. Propter quod Deus illum suscitavit a mortuis, et
donavit ei nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne
genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum; et omnis
lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris
(Philipp. II, 9-11). Regnaverunt hic ergo Patriarchae et
Prophetae, ut et ista regna Deum dare et auferre ostenderetur: non
hic regnaverunt Apostoli et martyres, ut regnum coelorum desiderandum
potius panderetur. Illi reges bella gesserunt, ut tales quoque
victorias appareret Dei voluntate praestari: isti non resistendo
interfecti sunt, ut potiorem esse docerent victoriam pro fide veritatis
occidi. Quanquam et illic Prophetae noverant mori pro veritate,
sicut ipse Dominus dicit, A sanguine Abel usque ad sanguinem
Zachariae (Matth. XXIII, 35): et hic posteaquam coepit
impleri, quod sub figura Salomonis (qui latine interpretatur
Pacificus) de Domino Christo (ipse est enim pax nostra (Ephes.
II, 14) in Psalmo prophetatum est, Et adorabunt eum omnes reges
terrae, omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11);
christiani quoque imperatores plenam gerentes fiduciam pietatis in
Christo, de inimicis sacrilegis, qui spem suam in sacramentis
idolorum daemonumque posuerant, gloriosissimam victoriam perceperunt;
cum apertissimis notissimisque documentis, de quibus nonnulli jam
scriptum memoriae commendarunt, illos fallerent vaticinia daemoniorum,
hos firmarent praedicta sanctorum.
|
|