|
Si autem hoc mirum istis vanis videtur, quod aliud tunc Deus
praecepit dispensatoribus Veteris Testamenti ubi Novi gratia
velabatur, aliud praedicatoribus Novi Testamenti ubi Veteris
obscuritas revelatur, attendant ipsum Dominum Christum mutantem quae
dixerat, et aliud dicentem: Quando misi vos, inquit, sine sacculo
et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? At illi
dixerunt, Nihil. Dicit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum,
tollat, similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam suam,
et emat gladium. Isti certe si ista diversa in Testamentis singulis
invenirent, Vetere et Novo, etiam ex hoc clamarent, duo sibi
Testamenta esse contraria. Quid ergo nunc respondebunt, cum idem
ipse dicit, Antea misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, et
nihil vobis defuit: nunc autem qui habet sacculum, tollat, similiter
et peram; et qui habet tunicam, vendat et emat gladium? Jamne
intelligunt quemadmodum nulla inconstantia praecipientis, sed ratione
dispensantis, pro temporum diversitate, praecepta, vel consilia, vel
permissa mutentur? Nam si dicunt certi mysterii gratia hoc de tollendo
sacculo et pera et emendo gladio locutum fuisse, cur non admittunt
certi mysterii gratia eumdem unum Deum tunc Prophetas gerere bella
jussisse, nunc Apostolos prohibuisse? Neque enim in eo quod ex
Evangelio commemoravimus, verba tantum Domini fuerunt: sed et
obtemperantium quoque discipulorum facta secuta sunt. Nam et tunc sine
sacculo et pera ierunt, et nihil eis defuit; sicut ejus interrogatio
et eorum responsio declaravit. Et nunc dixerunt ei, cum de gladio
emendo jussisset, Ecce sunt hic duo gladii. Et ille respondit,
Sufficit. Hinc et Petrus armatus inventus est, cum aurem
persecutoris abscidit: ubi spontanea ejus coercetur audacia (Luc.
XXII, 35, 36, 38, 50, 51); quia non ut jussus
fuerat ferrum tollere, ita jussus fuerat et ferire. Latebat certe
Domini voluntas, cur arma portari praecepisset, quibus eos uti
noluisset. Verumtamen ad illum cum ratione praecipere, ad istos autem
sine retractatione praecepta facere pertinebat.
|
|