|
Calumniosa ergo imperitia Moyses reprehenditur quod bella gesserit,
qui minus reprehendi debuit, si sua sponte gereret, quam si Deo
jubente non gereret: ipsum vero Deum, quod talia jusserit, audere
reprehendere, vel Deum justum et bonum talia jubere potuisse non
credere, hominis est, ut mitius loquar, cogitare non valentis divinae
providentiae per cuncta summa atque ima tendenti nec novum esse quod
oritur, nec perire quod moritur; sed in suo singula quaeque ordine
sive naturarum sive meritorum vel cedere, vel succedere, vel manere:
hominum autem rectam voluntatem divinae legi conjungi, inordinatam vero
cupiditatem divinae legis ordine coerceri; ut nec bonus aliud quam
praecipitur velit, nec malus amplius quam permittitur possit; ita
sane, ut non impune possit quod injuste voluerit. Ac per hoc in
omnibus quae humana infirmitas horret aut timet, sola iniquitas jure
damnatur: caetera sunt vel tributa naturarum, vel merita culparum.
Fit autem homo iniquus, cum propter se ipsas diligit res propter aliud
assumendas, et propter aliud appetit res propter se ipsas diligendas.
Sic enim, quantum in ipso est, perturbat in se ordinem naturalem,
quem lex aeterna conservari jubet. Fit autem homo justus, cum ob
aliud non appetit rebus uti, nisi propter quod divinitus institutae
sunt; ipso autem Deo frui propter ipsum, seque et amico in ipso Deo
propter eumdem ipsum Deum. Propter Deum enim amat amicum, qui Dei
amorem amat in amico. Sive autem iniquitas, sive justitia, nisi
esset in voluntate, non esset in potestate. Porro si in potestate non
esset, nullum praemium, nulla poena justa esset: quod nemo sapit,
nisi qui desipit. Ignorantia vero et infirmitas, ut vel nesciat homo
quid velle debeat, vel non omne quod voluerit possit, ex occulto
poenarum ordine venit, et illis inscrutabilibus judiciis Dei, apud
quem non est iniquitas (Rom. IX, 14). Proditum est enim nobis
peccatum Adam fideli eloquio Dei; et quia in illo omnes moriuntur,
et quia per illum peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum
mors, veraciter scriptum est (Id. V, 12-19). Et quia ex
hac poena corpus corrumpitur et aggravat animam, et deprimit terrena
habitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15), verissimum
nobisque notissimum est: et quia de hac justa poena non liberat nisi
misericors gratia, certum est. Et hinc Apostolus gemebundus
exclamat: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis
hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom.
VII, 24, 25). Sed quae sit distributio judicantis et
miserentis Dei, cur alius sic, alius autem sic; occultis fit
causis, justis tamen. Non tamen ideo nescimus omnia ista judicio aut
misericordia Dei fieri, licet in abdito positis mensuris et numeris et
ponderibus, quibus omnia disponuntur a Deo creatore omnium quae
naturaliter sunt (Sap. XI, 21); nec auctore, sed tamen
ordinatore etiam peccatorum; ut ea quae peccata non essent, nisi
contra naturam essent, sic judicentur et ordinentur, ne universitatis
naturam turbare vel turpare permittantur, meritorum suorum locis et
conditionibus deputata. Quae cum ita sint, et cum per hoc secretum
judiciorum Dei motusque humanarum voluntatum eisdem prosperitatibus
alii corrumpantur, alii temperanter utantur; et eisdem adversitatibus
alii deficiant, alii proficiant; cumque ipsa humana mortalisque vita
tentatio sit super terram (Job VII, 1): quis hominum novit cui
prosit aut obsit in pace regnare vel servire, vel vacare, vel mori;
in bello autem vel imperare, vel pugnare, vel vincere, vel occidi?
cum hoc tamen constet, et cui prodest, non nisi per divinum prodesse
beneficium; et cui obest, non nisi per divinum obesse judicium.
|
|