|
Quid ergo insilimus in temerarias reprehensiones, atque utinam
hominum, et non Dei? Servierint dispensatores Veteris Testamenti,
iidemque praenuntiatores Novi Testamenti, peccatores occidendo;
servierint dispensatores Novi Testamenti, iidemque expositores
Veteris Testamenti, a peccatoribus moriendo: Deo tamen uni utrique
servierunt, per diversa et congrua tempora docenti bona temporalia et a
se petenda et propter se contemnenda, molestias temporales et a se
posse imperari et propter se debere tolerari. Quid ergo crudele
Moyses aut mandavit aut fecit, cum commissum sibi populum sancte
zelans et uni vero Deo subditum cupiens, posteaquam cognovit ad
fabricandum et colendum idolum defluxisse mentemque impudicam
prostituisse daemonibus, in paucos eorum vindicans gladio, quos Deus
ipse quem offenderant, alto et secreto judicio feriendos voluisset mox
feriri , et in praesenti salubriter terruit, et disciplinam in
posterum sanxit? Nam eum nulla crudelitate, sed magna dilectione
fecisse quod fecit, quis non in verbis ejus agnoscat orantis pro
peccato eorum, et dicentis: Si dimittis illis peccatum, dimitte;
sin autem, dele me de libro tuo (Exod. XXXII)? Comparans
ergo unusquisque pie prudens illam caedem et hanc precem, videt
profecto apertissime, videt quantum malum sit animae per simulacra
daemonum fornicari, quando sic saevit qui sic amat. Sic plane et
Apostolus, non crudeliter, sed amabiliter tradidit hominem satanae in
interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu (I
Cor. V, 5). Tradidit et alios, ut discerent non blasphemare
(I Tim. I, 20). Legunt scripturas apocryphas Manichaei, a
nescio quibus sutoribus fabularum sub Apostolorum nomine scriptas:
quae suorum scriptorum temporibus in auctoritatem sanctae Ecclesiae
recipi mererentur, si sancti et docti homines, qui tunc in hac vita
erant et examinare talia poterant, eos vera locutos esse cognoscerent.
Ibi tamen legunt apostolum Thomam, cum esset in quodam nuptiarum
convivio peregrinus et prorsus incognitus, a quodam ministro palma
percussum, imprecatum fuisse homini continuam saevamque vindictam.
Nam cum egressus fuisset ad fontem, unde aquam convivantibus
ministraret, eum leo irruens interemit, manumque ejus, qua caput
Apostoli levi ictu percusserat, a corpore avulsam, secundum verbum
ejusdem apostoli id optantis atque imprecantis, canis intulit mensis,
in quibus ipse discumbebat Apostolus. Quid hoc videri crudelius
potest? Verum quia ibi, nisi tamen fallor, hoc etiam scriptum est,
quod ei veniam in saeculo futuro petiverit, facta est compensatio
beneficii majoris; ut et Apostolus quam charus Deo esset, per hunc
timorem commendaretur ignotis, et illi post hanc vitam quandoque
finiendam in aeternum consuleretur. Utrum illa vera sit aut conficta
narratio, nihil mea nunc interest. Certe enim Manichaei, a quibus
illae scripturae, quas Canon ecclesiasticus respuit, tanquam verae
atque sincerae acceptantur, saltem hinc coguntur fateri, virtutem
illam patientiae, quam docet Dominus, dicens, Si quis te
percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et sinistram
(Matth. V, 39), posse esse in praeparatione cordis, etiamsi
non exhibeatur gestu corporis, et expressione verborum: quandoquidem
Apostolus palma percussus, potius Deum rogavit ut injurioso homini in
futuro saeculo parceretur, in praesenti autem illa injuria non inulta
relinqueretur, quam vel praebuit ferienti alteram partem, aut ut
iterum feriret admonuit. Tenebat certe interius dilectionis affectum,
et exterius requirebat correctionis exemplum. Sive hoc verum sit,
sive confictum, cur nolunt credere tali animo famulum Dei Moysen
idoli fabricatores et adoratores gladio prostravisse; cum et in ejus
verbis satis appareat, ita hujusmodi peccato eum veniam deprecatum, ut
nisi impetraret, deleri se vellet de libro Dei? Et quid simile,
ignotus homo palma percussus; et Deus ex Aegypti servitute liberans,
per divisum mare trajiciens, fluctibus persequentes inimicos operiens,
idolo sibi praelato derelictus atque contemptus? Si autem poenas ipsas
comparemus, quid simile ferro interimi; et a feris trucidari atque
laniari? quandoquidem judices publicis legibus servientes, majoris
criminis reos bestiis subrigi, quam gladio percuti jubent.
|
|