|
Jam vero facta Prophetarum etiam ipsa prophetica et mystica fuisse,
quid agam ut intelligant, quorum mentes vanitas occupavit, ita ut
putent credi a nobis etiam ipsum Deum aliquando in tenebris esse
versatum, quia scriptum est, Tenebrae erant super abyssum (Gen.
I, 2): tanquam nos abyssum dicamus Deum, ubi tenebrae erant,
quia lux ibi non erat, antequam Deus verbo faceret lucem? Sed quia
non distinguunt inter lucem quod est ipse Deus, et lucem quam fecit
Deus, ideo putant esse consequens, ut in tenebris ipse fuerit,
antequam faceret lucem, cum tenebrae essent super abyssum, antequam
diceret, Fiat lux; et facta est lux (Ibid., 3). Sicut enim in
Novo Testamento, utrumque de illo dicitur; nam et, Deus lux est,
et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5), ibi legimus;
et, Deus qui dixit de tenebris lumen clarescere, claruit in cordibus
nostris (II Cor. IV, 6), itidem ibi legimus: sic et in illis
veteribus Libris, et, Candor est lucis aeternae (Sap. VII,
26), dictum est de Sapientia Dei, quae utique facta non est,
quia per illam facta sunt omnia (Joan. I, 3); et de luce
quadam, quae non nisi per illam fieri potest, hoc modo ibi dicitur,
Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis
tenebras meas (Psal. XVII, 29). Sicut et ab initio cum
tenebrae essent super abyssum, dixit Deus, Fiat lux; et facta est
lux: quam non fecisset, nisi lucifica lux, quod est Deus.
|
|