|
Restat in maledicis et sacrilegis reprehensionibus Fausti, quibus
nunc respondeo, quod locutus Dominus ad Osee prophetam dixit:
Accipe tibi uxorem fornicariam, et fac filios de fornicaria (Osee.
I, 2). In qua Scriptura sic excaecatum est immundum cor eorum,
ut nec apertissima verba evangelica intelligant Domini dicentis ad
Judaeos: Meretrices et publicani praecedent vos in regno coelorum
(Matth. XXI, 31). Quid enim adversum clementiae veritatis,
quid inimicum fidei christianae, si meretrix relicta fornicatione, in
castum conjugium commutetur? Et quid tam incongruum et alienum a fide
Prophetae, quam si non crederet omnia peccata impudicae dimissa esse
in melius commutatae? Itaque cum meretricem Propheta fecit uxorem,
et ad vitam corrigendam mulieri consultum est, et figurae sacramentum,
de quo mox loquemur, expressum. Sed quis non videat in hoc facto quid
potius Manichaeorum offendat errorem? Scilicet, quia solent dare
operam meretrices ne gravidae fiant. Proinde istis fornicaria magis
permanens placebat ut deum ipsorum non ligaret, quam unius viri facta
uxor ut pareret.
|
|