|
Nunc ergo jam pertractatis personis omnibus, per quas Faustus putavit
scripturas Veteris Testamenti esse culpandas, redditoque suo cuique
sermone congruo, quo vel defensi sunt homines Dei adversus
haereticorum carnaliumque calumnias, vel reprehensis hominibus, tamen
Scriptura laudabilis venerabilisque monstrata est: videamus deinceps
ex ordine, quo eos homines Faustus accusando commemoravit, quid etiam
significent ipsa facta hominum, quid prophetiae gerant, quae futura
praenuntient: quod jam fecimus de Abraham et Isaac et Jacob, quorum
se Deus ita dici voluit (Exod. III, 15), tanquam solorum
esset Deus, qui Deus est universae creaturae: non frustra utique
tantum eis tribuens honorem, nisi quia noverat in eis, quod solus
etiam perfecte summeque nosse poterat, sinceram praecipuamque
charitatem: et quia in eis tribus Patribus quodam modo consummavit
magnum ac mirabile sacramentum futuri populi sui, quod per liberas
genuerunt, non solum in libertatem, sicut per Saram (Gen. XXI,
1, 2) et Rebeccam (Id. XXV, 21) et Liam et Rachel
(Id. XXIX et XXX); verum etiam in servitutem, sicut per
eamdem Rebeccam natus est Esau, cui dictum est, Eris servus fratris
tui (Id. XXVII, 40): et per ancillas non solum in
servitutem, sicut per Agar (Id. XVI, 15); verum etiam in
libertatem, sicut per Balam et Zelpham (Id. XXX). Ita enim
et in populo Dei et per spirituales liberos nascuntur non solum in
laudabilem libertatem, quemadmodum illi quibus dicitur, Imitatores
mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16); verum
etiam in damnabilem servitutem, sicut per Philippum Simon (Act.
VIII, 13): et per carnales servos, nascuntur non solum in
damnabilem servitutem, qui eos imitantur; verum etiam in laudabilem
libertatem, quibus dicitur, Quae dicunt, facite; quae autem
faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Hoc magnum
sacramentum quisquis in Dei populo prudenter agnoverit, unitatem
Spiritus in vinculo pacis usque in finem quibusdam cohaerendo, quosdam
tolerando custodit. Fecimus hoc et de Loth; quid ejus laudandum,
quid culpandum Scriptura narraverit, quid intelligendum de tota illa
re gesta significaverit (Gen. XIX), demonstrantes.
|
|