|
Sequitur ut Judae factum consideremus, quod cum sua nuru concubuit
(Id. XXXVIII), quid significaverit futurorum. Sed prius
praeloquendum est, ne quemquam parvae considerationis offendat , quod
de quibusdam malis operibus hominum in Scripturis sanctis, quaedam non
mala, sed bona futura significantur. Servat enim ubique divina
providentia virtutem bonitatis suae, ut quemadmodum ex adulterorum
concubitu formatur et nascitur homo, de hominum opere malo bonum opus
Dei, sicut in praecedenti sermone jam diximus (Supra, cap.
48), de fecunditate seminum, non de turpitudine vitiorum; ita in
Scripturis propheticis, non tantum bona hominum, verum etiam et mala
facta narrantibus, quoniam prophetica est ipsa narratio, significetur
aliquid de malis operibus hominum etiam futurorum bonorum, non
peccantis opere, sed scribentis. Neque enim Judas, cum ad Thamar
concupiscentia victus intraret, hanc suae libidinis intentionem
gerebat, ut inde aliquid significaretur, quod ad salutem hominum
pertineret: sicut nec Judas ille qui Dominum tradidit, hoc
intendit, ut aliquid inde gereretur, quod ad eamdem salutem hominum
pertineret. Porro, si de tam malo opere Judae illius tam bonum opus
Dominus fecit, ut ejusdem suae passionis sauguine nos redimeret; quid
mirum si Propheta ejus, de quo ipse ait, De me enim ille scripsit
(Joan. V, 46), ex malo facto Judae istius, boni aliquid
significavit, ut suo ministerio nos doceret? Ea quippe hominum
facta, sancto Spiritu disponente atque inspirante, collegit Propheta
narrator, quorum interpositio non vacaret a praesignatione rerum quas
intenderat prophetare: ad significanda autem aliqua bona, nihil
interest, facta illa quibus ea significantur, seu bona, seu mala
sint. Quid enim mea interest, cum volo aliquid legendo cognoscere,
utrum ex minio reperiam scriptos nigros Aethiopes, et ex atramento
candidos Gallos? Verumtamen si, non scripturam, sed picturam talem
viderem, sine dubitatione reprehenderem. Ita in factis hominum, quae
ad imitandum vitandumve proponuntur, magni interest bonane an mala
sint: quae autem ad significandum scribuntur, sive dicuntur, nihil
refert in moribus facientium, quam laudem reprehensionemve mereantur,
si modo habent aliquam rei, de qua agitur, necessariam praefigurandi
congruentiam. Sicut enim Caiphae in Evangelio, quantum ad ejus
noxium perniciosumque animum pertinebat, quantum denique ad ipsa
verba, si in eis voluntatem dicentis attendas, quibus agebat ut justus
injuste necaretur, utique mala erant: tamen magnum bonum illo
nesciente significabant, quando ait, Expedit ut unus moriatur homo,
et non tota gens pereat: dictumque de illo est, Hoc autem a se non
dixit, sed cum esset pontifex, prophetavit quia oportebat Jesum mori
pro gente (Id. XI, 50, 51). Ita factum Judae secundum
illius libidinem malum fuit, sed illo nesciente magnum bonum
significavit: a se ipso quippe malum fecit, sed non a se ipso bonum
significavit. Hoc autem, quod necessario praeloquendum putavi, non
ad hoc tantummodo Judae factum, sed etiam ad caetera valeat, si qua
occurrerint mala opera hominum, quibus bonum aliquid a narrante
prophetatum est.
|
|