|
In Thamar ergo nuru Judae intelligitur plebs regni Judaeorum, cui
de tribu Juda reges tanquam mariti adhibebantur: merito nomen ejus
Amaritudo interpretatur; ipsa enim Domino fellis poculum dedit
(Matth. XXVII, 34). Duo autem genera principum qui non
recte operabantur in plebe, unum eorum qui oberant, alterum eorum qui
nihil proderant, significantur in duobus filiis Judae: quorum unus
erat malignus vel saevus ante Dominum, alter in terram fundebat, ne
semen daret ad fecundandam Thamar. Nec sunt amplius quam duo genera
hominum inutilia generi humano: unum nocentium, alterum praestare
nolentium et si quid boni habent in hac terrena vita perdentium,
tanquam in terram fundentium. Et quoniam in malo prior est qui nocet,
quam ille qui non prodest, ideo major dicitur malignus; ille autem
sequens, qui fundebat in terram. Nomen quoque majoris, qui vocabatur
Her, interpretatur Pellicius, qualibus tunicis induti sunt primi
homines in poenam damnationis suae dimissi ex paradiso (Gen. III,
21); sequentis nomen qui vocabatur Aynan, interpretatur Moeror
eorum: quorum, nisi quibus nihil prodest, cum habeat unde prodesse
possit, atque id perdat in terra? Majus porro malum est ablatae
vitae, quod significat pellicius, quam non adjutae, quod significat
moeror eorum: Deus tamen ambos occidisse dictus est, ubi figuratur
regnum talibus hominibus abstulisse. Tertius vero filius Judae, quod
illi mulieri non jungitur, significat tempus ex quo reges plebi
Judaeorum coeperunt de tribu Juda non fieri: et ideo erat quidem
filius Judae, sed eum maritum Thamar non accipiebat; quia erat eadem
tribus Juda, sed jam populo inde nemo regnabat. Unde et nomen ejus,
id est, Selom, interpretatur Dimissio ejus. Non pertinent sane ad
hanc significationem viri sancti et justi, qui licet illo tempore
fuerint, ad Novum tamen pertinent Testamentum, cui prophetando
scienter utiles fuerunt, qualis David fuit. Eo sane tempore, quo
jam Judaea coeperat reges ex tribu Juda non habere, non est
computandus Herodes major in regibus ejus, tanquam maritus Thamar:
erat enim alienigena, nec ei sacramento illo mysticae unctionis tanquam
conjugali foedere cohaerebat; sed tanquam extraneus dominabatur, quam
potestatem a Romanis et a Caesare acceperat. Sic et ejus filii
tetrarchae, quorum erat unus Herodes patris nomine appellatus, qui
cum Pilato in passione Domini concordavit (Luc. XXIII,
12): isti ergo alienigenae usque adeo non deputabantur in regno illo
mystico Judaeorum, ut ipsi Judaei publice clamarent, frendentes
adversum Christum, Nos non habemus regem, nisi Caesarem (Joan.
XIX, 15). Neque hoc verum, nisi illa universali dominatione
Romanorum: quippe etiam Caesar rex erat non proprie Judaeorum; sed
ut Christum negarent, et huic adularent, ideo se tali voce
damnarunt.
|
|