|
Illo ergo tempore, quo jam de tribu Judae regnum defecerat,
veniendum erat Christo vero Salvatori Domino nostro, qui non
obesset, multumque prodesset. Sic enim fuerat prophetatum: Non
deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat
cui repositum est: et ipse exspectatio gentium (Gen. XLIX,
10). Jam isto tempore omne quoque magisterium Judaeorum, et
mystica, unde christi vocabantur, unctio ipsa defecerat secundum
prophetiam Danielis. Tunc venit cui repositum erat, exspectatio
gentium, et unctus est Sanctus santorum (Dan. IX, 24-27)
oleo exsultationis prae participibus suis (Psal. XLIV, 8).
Natus est enim Herodis majoris tempore (Matth. II, 1), passus
est autem minoris Herodis tetrarchae (Luc. XXIII, 7,
46). Hujus itaque venientis ad oves quae perierant domus Israel
(Matth. XV, 24), figuram gessit ipse Judas cum iret ad
tondendas oves suas in Thamna, quod interpretatur Deficiens. Jam
enim defecerat princeps ex Juda, et omne magisterium atque unctio
Judaeorum, ut veniret cui repositum erat. Venit autem cum suo
pastore Odollamite, cui nomen erat Iras; et interpretatur
Odollamites, Testimonium in aqua. Cum hoc plane testimonio Dominus
venit, habens quidem testimonium majus Joanne (Joan. V, 36);
sed tamen propter oves infirmas hoc testimonio est usus in aqua. Nam
et ipse Iras, quod nomen illius pastoris fuit, interpretatur Fratris
mei visio. Vidit omnino fratrem suum Joannes, fratrem secundum semen
Abrahae, secundum cognationem Mariae matris ejus et Elisabeth matris
suae; eumdemque Dominum et Deum suum, quia, sicut ipse ait, ex
plenitudine ejus accepit (Id. I, 16). Vidit omnino, et ideo
in natis mulierum major illo non exsurrexit (Matth. XI, 11):
quia ex omnibus praenuntiantibus Christum, ipse vidit quod multi justi
et Prophetae cupierunt videre, et non viderunt (Id. XIII,
17). Salutavit ex utero (Luc. I, 44); agnovit perfectius
ex columba, et ideo tanquam Odollamites vere testimonium perhibuit in
aqua (Id. III, 21, 22). Venit autem Dominus ad oves
tondendas, hoc est, exonerandas sarcinis laboriosis, ex quibus
Ecclesiae laudatae in Canticis canticorum dentes essent velut grex
detonsarum (Cant. IV, 2).
|
|