|
Jam Thamar habitum mutet; nam et Commutans interpretatur Thamar:
sed in ea prorsus nomen amaritudinis maneat; non illius amaritudinis in
qua Domino fel ministravit, sed illius in qua Petrus amare flevit
(Matth. XXVI, 75). Nam et Judas latine Confessio est.
Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera poenitentia
praesignetur. Hac poenitentia fecundatur Ecclesia in omnibus gentibus
constituta. Oportebat enim Christum pati, et resurgere tertia die,
et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per
omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46,
47). Nam et ipse habitus meretricius, confessio peccatorum est.
Typum quippe jam Ecclesiae gerit Thamar, ex Gentibus evocatae,
sedens cum hoc habitu ad portam Aenan, vel Aenaim, quod
interpretatur Fontes. Cucurrit enim velut cervus ad fontes aquarum,
pervenire ad semen Abrahae: illic a non agnoscente fetatur, quia de
illa praedictum est, Populus quem non cognovi, servivit mihi
(Psal. XVII, 45). Accepit in occulto annulum, monile, et
virgam: vocatione signatur, justificatione decoratur, glorificatione
exaltatur. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit: quos autem
vocavit, illos et justificavit: et quos justificavit, illos et
glorificavit (Rom. VIII, 30). Sed haec, ut dixi, adhuc in
occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. Mittitur autem
promissus haedus tanquam meretrici, haedus exprobratio peccati; per
eumdem Odollamitem, tanquam increpantem et dicentem, Generatio
viperarum (Matth. III, 7). Sed non eam invenit peccati
exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. Post vero jam
publicatis signis , annuli, monilis, et virgae, vicit temere
judicantes Judaeos, quorum jam personam Judas ipse gestabat, qui
hodieque dicunt non hunc esse populum Christi, nec habere nos semen
Abrahae: sed prolatis certissimis documentis nostrae vocationis,
justificationis, glorificationis, sine dubio confundentur, et nos
magis quam se justificatos esse fatebuntur. Enucleatius haec et
membratim quodam modo articulatimque scrutarer atque dissererem,
quantum intentionem meam Dominus adjuvaret, nisi me ab hac
laboriosiore diligentia, finiendi hujus operis, quod plus quam vellem
jam prolixum est, cura prohiberet.
|
|