|
Nunc peccatum David (II Reg. XI), quid in prophetia
significaverit, quanta possum brevitate perstringam. Nomina quippe
ipsa interpretata satis ostendunt quid etiam hoc factum
praefiguraverit. David interpretatur Manu fortis, sive
Desiderabilis: et quid fortius Leone illo de tribu Juda, qui vicit
mundum (Apoc. V, 5)? et quid desiderabilius illo, de quo
propheta dicit, Veniet desideratus omnibus gentibus (Aggaei II,
8)? Bersabee interpretatur Puteus satietatis, sive Puteus
septimus: quamlibet autem harum nominis hujus interpretationum in id
quod dicere intendimus, assumamus, satis congruit. Nam et in
Canticis canticorum sponsa illa Ecclesia est, quae vocatur puteus
aquae vivae (Cant. IV, 15): et huic puteo septenarii numeri
nomen in Spiritus sancti significatione conjungitur; propter rationem
Pentecostes, quo die de coelo missus Spiritus sanctus venit (Act.
II, 1-4). De septimanis enim constare eumdem festum diem,
Tobiae quoque Scriptura testatur (Tob. II, sec. LXX). Ad
quadraginta novem autem, quod est septies septem, unum additur, quo
unitas commendatur. In hac ratione vivit apostolica illa sententia:
Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus
in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Dono itaque spirituali,
hoc est septenario, facta est Ecclesia puteus satietatis: quia factus
est in ea fons aquae salientis in vitam aeternam, quam qui habuerit ,
non sitiet in aeternum (Joan. IV, 14, 13). Urias vero qui
fuerat maritus ejus, quid aliud quam diabolum nominis sui
interpretatione significat? Cujus erant pessimo conjugio deligati
omnes quos gratia Dei liberat, ut Ecclesia sine macula et ruga
Salvatori proprio copuletur (Ephes. V, 27). Urias namque
interpretatur Lux mea Dei: Chattaeus autem, Abscisus, sive quod
in veritate non stetit (Joan. VIII, 44), sed a luce sua
superna, quam de Deo habebat, superbiae merito abscisus est; sive
quod cadeudo veris viribus perditis, transfigurat se tamen in angelum
lucis (II Cor. XI, 14), audens adhuc dicere, Lux mea Dei
est. Ergo iste quidem David graviter scelerateque peccavit; quod
scelus ejus etiam per prophetam Deus arguit increpando, et ipse abluit
poenitendo: verumtamen ille desiderabilis omnibus gentibus, adamavit
Ecclesiam super tectum se lavantem, id est, mundantem se a sordibus
saeculi, et domum luteam spirituali contemplatione transcendentem atque
calcantem; et inchoata cum illa primae conventionis notitia, post ab
ea penitus separatum diabolum occidit, eamque sibi perpetuo connubio
copulavit. Oderimus ergo peccatum, sed prohetiam non exstinguamus:
amemus illum David quantum amandus est, qui nos a diabolo per
misericordiam liberavit; amemus et istum David, qui tam grave in se
vulnus iniquitatis poenitentiae humilitate sanavit.
|
|