|
Jam de Salomone quid dicam, quem vehementer arguit sancta Scriptura
atque condemnat (III Reg. XI), nihilque de poenitentia ejus
vel in eum indulgentia Dei omnino commemorat? Nec mihi prorsus
occurrit, quid saltem in allegoria boni significet haec ejus flenda
subversio; nisi forte quis dicat mulieres alienigenas, quarum amore
exarserat, significare Ecclesias electas de Gentibus. Posset hoc
fortasse non absurde intelligi, si illae propter Salomonem desererent
deos suos, et colerent Deum ejus: cum vero ipse propter illas
offendit Deum suum, et coluit deos earum, non est quid inde boni
conjectare possimus. Nec tamen nihil arbitror significare; sed
malum, sicut de uxore filiabusque Loth diximus. Apparet enim in
persona hujus Salomonis et mira excellentia, et mira subversio. Quod
igitur in illo diversis temporibus exstitit, prius bonum, et posterius
malum, hoc in Ecclesia in isto adhuc saeculo simul uno tempore
ostenditur. Nam bono illius, bonos Ecclesiae; malo autem illius,
malos Ecclesiae significatos puto: tanquam in unitate unius areae,
sicut in illo uno homine, bonos in granis, malos in palea; ut in
unitate unius segetis, bonos in tritico, malos in zizaniis (Matth.
III, 12, et XIII, 30). Si quid hinc sane his quae de
illo scripta sunt diligentius pertractatis, sivi mihi, sive
doctioribus atque melioribus, aliud probabilius elucere potuerit, nunc
tamen non eam rem ita dimisimus, ut intentionem nostram in alia
properantem, tanquam interrupta series contextionis impediat.
|
|