|
De Osee autem propheta, non a me opus est dici quid illa jussio
factumve significet, quod dixit Dominus ad Osee, Vade, et accipe
tibi uxorem fornicationis, et fac filios de fornicatione; cum satis
hoc ipsa Scriptura demonstret unde et quare sit dictum. Sequitur
enim: Quoniam fornicans fornicavitur terra a Domino. Et abiit, et
accepit Gomer filiam Debelaim; et concepit, et peperit ei filium.
Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel; quoniam adhuc
modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Juda, et
quiescere faciam et avertam regnum domus Israel. Et erit, in illa
die conteram arcum Israel in valle Jezrahel. Et concepit adhuc, et
peperit filiam. Et dixit ei Dominus: Voca nomen ejus, Absque
misericordia: quia non addam ultra misereri domui Israel, sed
oblivione obliviscar eorum; et domui Juda miserebor, et salvabo eos
in Domino Deo suo, et non salvabo eos in arcu, et in gladio, et in
bello, et in equis, et in equitibus. Et ablactavit eam quae erat
absque misericordia, et concepit, et peperit filium. Et dixit ei
Dominus: Voca nomen ejus, Non populus meus; quia vos non populus
meus, et ego non ero vester Deus. Et erit numerus filiorum Israel
quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur; et erit
in loco, ubi dictum est eis, Non populus meus vos, dicetur eis,
Filii Dei vivi. Et congregabuntur filii Juda et filii Ysrael, et
ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies
Jezrahel. Dicite fratribus vestris, Populus meus: et sorori
vestroe, Misericordiam consecuta (Osee I, 2, II, 1). Cum
ergo jussi et facti hujus figuram ipse Dominus per eamdem Scripturam
evidenter aperiat, cumque apostolicae Litterae hanc prophetiam
completam in Novi Testamenti praedicatione testentur: quis est qui
audeat dicere, non propterea jussum et factum, propter quod se
jussisse et Prophetam fecisse, ipse in sanctis Litteris qui jussit
exponit? Ait enim Apostolus Paulus: Ut notas faceret divitias
gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam; quos
et vocavit nos, non solum ex Judaeis, verum etiam ex Gentibus:
sicut et Osee dicit, Vocabo Non plebem meam, plebem meam; et Non
dilectam, dilectam: et erit in loco, ubi dictum est eis, Non
Populus meus vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi (Rom. IX, 23
26). Hoc ergo de Centibus prophetatum Paulus ostendit. Unde et
Petrus scribens ad Gentes, Propheta quidem ipso non nominato,
prophetiam tamen ejus verbis suis inserit, dicens: Vos autem genus
electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, quo
virtutes ejus annuntietis, qui de tenebris vos vocavit in illud
admirabile lumen suum: qui aliquando non populus, nunc autem populus
Dei; quorum aliquando non misertus est, nunc autem miseretur (I
Petr. II, 9, 10). Hinc evidenter apparet, quod per
Prophetam dictum est, Et erit numerus filiorum Israel quasi arena
maris, quae sine mensura est, et non numerabitur; et quod
consequenter adjunctum est, Et erit in loco, ubi dictum est eis,
Non populus meus vos, dicetur eis, Filii Dei vivi: non omnino de
illo Israel esse dictum, qui est secundum carnem; sed de illo de quo
Apostolus Gentibus dicit, Vos ergo Abrahae semen estis, secundum
promissionem haeredes (Galat. III, 29). Sed quoniam et de
illo Judaeorum multi crediderunt et credituri sunt (nam inde erant et
Apostoli, inde tot millia quae in Jerusalem Apostolis sociata sunt
[Act. III, 41, et IV, 4], inde Ecclesiae de quibus ad
Galatas dicit, Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae quae sunt
in Christo [Galat. I, 22]: unde et lapidem angularem in
Psalmis appellatum Dominum [Psal. CXVII, 22] sic
interpretatur, quod duos parietes in se ipso conjunxerit,
circumcisionis videlicet et praeputii, ut duos conderet in se unum
novum hominem, faciens pacem, et commutaret utrosque in uno corpore
Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso, et veniens
evangelizaret pacem iis qui longe et iis qui prope, id est, Gentibus
longe et Judaeis prope; ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque
unum [Ephes. II, 11-22]; merito et iste propheta, filios
Juda ponens pro Judaeis, et filios Israel pro Gentibus, Et
congregabuntur, inquit, filii Juda et filii Israel pariter, et
ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra. Huic itaque
prophetiae tam manifeste ipso rerum effectu declaratae, quisquis
contradicit, non solum propheticis, verum etiam apostolicis
Litteris; nec solum quibuslibet litteris, verum etiam rebus impletis
et clarissima luce perfusis, impudentissime contradicit. Aliquid ergo
fortassis diligentioris requirebat intentionis Judae factum, ut haec
fornicaria, quae significat Ecclesiam de gentilium superstitionum
prostitutione collectam, in habitu mulieris illius quae Thamar
appellata est, posset agnosci: hic autem cum ipsa Scriptura se
aperiat, cumque Apostolorum consonantibus Litteris illustretur, quid
hic ulterius immoramur, ac non jam videmus quod restat de famulo Dei
Moyse, quid etiam ipsa significent quae Faustus objecit?
|
|