|
Sicut enim Deus sibi sufficit ad aeternam beatitudinem, et ex hac
abundat ad faciendos beatos; ita sibi sufficit ad aeternam lucem, et
ex hac abundat ad faciendos illuminatos: nullius bonum cupiens, cum
ipso fruatur omnis voluntas bona; nullius malum timens, cum ipso
deseratur omnis voluntas mala: quia nec auget eum, qui ejus dono
beatus est, nec terret eum, qui ejus judicio miser est. Talem
Deum, Manichaei, non colitis; longe ab illo facti estis, dum
phantasmata vestra sectamini, quae cor vestrum vanum et vagum, lucem
istam coelestium corporum per carnis oculos hauriens, vobis multiplici
fictione dilatavit atque variavit. Lux ista, quamvis et ipsam Deus
fecerit, longe incomparabilis est etiam illi luci, quam fecit Deus in
mentibus piorum, quas a tenebris lucificat, sicut ab impietate
justificat: quanto magis illi inaccessibili, quae ista omnia facit?
Nec omnibus inaccessibilis est: Beati enim mundicordes, quoniam ipsi
Deum videbunt (Matth. V, 8). Deus autem lux est, et tenebrae
in eo non sunt ullae: impii vero non videbunt lumen, sicut dicit
Isaias (Isai. LIX, 9, 10). Talibus ergo est
inaccessibilis illa lucifica lux, quae non solum illam spiritualem
lucem in sanctorum mentibus, sed etiam istam corporalem fecit: non ad
quam prohibeat accedere malos, sed quam facit oriri super bonos et
malos (Matth. V, 45).
|
|