|
Quod enim fratrem defendens, occidit Aegyptium, cuivis facillime
occurrit, injuriosum nobis in hac peregrinatione diabolum a Domino
Christo nobis defensis occidi. Quod vero in arena obruit interemptum
(Exod. II, 12), manifestum est ejus jam morticinam praesentiam
in eis latere, qui non habent stabile fundamentum. Unde Ecclesiam
Dominus super petram aedificat; et eos qui audiunt verbum ejus et
faciunt, comparat prudenti viro qui aedificat domum suam super petram,
ne tentationibus cedat et corruat: illos autem qui audiunt, et non
faciunt, comparat stulto aedificanti super arenam, cujus tentata
domus, ruina fit magna (Matth. VII, 24-27).
|
|