|
Quod vero exspoliavit Aegyptios jussu Domini Dei sui (Exod.
III, 22, XI, 2, et XII, 35, 36), nihil nisi
justissime jubentis, quid praefiguraverit, jam in quibusdam libris,
quos de Doctrina Christiana praenotavi, quantum mihi tunc occurrit,
me recolo posuisse (Lib. 2, cap. 40): quod auro et argento et
veste Aegyptiorum significatae sint quaedam doctrinae, quae in ipsa
consuetudine Gentium non inutili studio discantur. Sed sive hoc
significet, sive illud quod ex ipsis Gentibus animae pretiosae tanquam
vasa aurea et argentea, cum suis utique corporibus, quod vestes
significant, adjungunt se populo Dei, ut simul de hoc saeculo tanquam
de Aegypto liberentur; sive hoc ergo, sive illud, sive aliquid aliud
hinc fuerit figuratum, certum est tamen eis qui has Litteras pie
legunt, non frustra neque sine praenuntiatione futurorum esse illa
jussa, facta, conscripta.
|
|