|
Jam porro de bellis quae per Moysen gesta sunt, nimis longum est
omnia pertractare. Satis ergo sit quod de illo bello gesto cum
Amalech (Exod. XVII, 8-16), jam superius in hoc ipso
opere, quo Fausto respondeo, quantum satis pro suscepto negotio
videbatur, quid prophetiae praemitteret, quid mysterii contineret,
exposui. Nunc illud videamus, in quo crudelitatis vitium solent
objicere Moysi, vel nimici harum Litterarum, vel expertes omnium
litterarum: quod quidem Faustus non expresse posuit, cum diceret quod
crudelia multa et mandarit et fecerit. Sed quia novi quid maxime et
invidiose jactare consueverint , ideo ipse hoc commemoravi,
superiusque defendi, ne quidquam in eo facto esse criminis, vel ipsi
Manichaei qui corrigi vellent, vel quisquam alius imperitorum aut
impiorum putaret. Nunc autem quid etiam propheticae significationis
habuerit requirendum est, quod ex eis multos, qui sibi absente ipso
idolum fabricaverunt, sine ulla cujusquam necessitudinis distinctione
jussit interimi (Id. XXXII). Facile est ut intelligatur
hominum illorum interemptionem, significare vitiorum talium
insecutionem , qualibus illi ad eamdem idololatriam defluxerunt. In
talia quippe vitia saevire nos jubet Psalmus, cum dicit:
Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). In talia vitia
saevire nos jubet Apostolus, cum dicit: Mortificate membra vestra
quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, luxuriam,
concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus
(Coloss. III, 5).
|
|